PL 148, col. 1400

Chronicon (Bernaldus Constantiensis), J. P. Migne

episcopos constituere procuraret. Nempe in
tota Alemannia, Baioaria, Saxonia et aliis vicinis
regionibus, praedicto episcopo, et venerabili
Almanno Pataviensi episcopo, vicem suam commisit,
ut ordinationes improbandas improbarent,
roborandas roborarent. Sententiam quoque anathematis
a praedecessore suo papa Gregorio promulgatam
ea discretione confirmavit, ut in primo gradu
Ravennatem heresiarcham cum Heinrico rege anathematizatum
censeret; in secundo gradu eorum
fautores, qui eisdem armis, pecunia, consilio, obedientia
faverent, quique ab eisdem vel ab eorum
fautoribus aeclesiasticos ordines vel honores acciperent;
in tercio autem gradu communicatores eorum
posuit, quos etsi non excommunicaret, adeo tamen

eos externa communione maculatos asseruit, ut in
catholicam societatem sine absolutione et penitentia
recipi non deberent: videlicet qui excommunicatis
salutatione, osculo, oratione, convictu vel ignoranter
communicassent. Ordinatos vero in excommunicatione
set non simoniace ab episcopis quondam
catholice ordinatis, ut in adepto ordine persisterent
sine promotione permisit, si tamen hoc
eorum probitas et aeclesiae utilitas flagitare videretur.
Aliquantis etiam ad superiores ordines promoveri
concessit; set hoc rarissime, et cum summa necessitate.
Guibertus autem heresiarches ejusque complices
in parte regis eorum Heinrici anathematicas
ordinationes facere non cessaverunt, ipsasque suis
sectatoribus non nisi karissime venditas impenderunt.

Unde et malum excommunicationis in tantum
propagatum est eo tempore, ut catholici vix se ab
ejus contagio possent illesos custodire. In Teutonicis
partibus quatuor episcopi in catholica communione
perstiterunt, videlicet Wirceburgensis, Pataviensis,
Wormatiensis, Constantiensis, set et Metensis episcopus;
quorum confortamento reliqui catholici
scismaticis a principio restiterunt. Ugo comes de
Eginisheim, indefessus miles sancti Petri, set nimium
credulus Strazburgensi pseudoepiscopo, a
servientibus ejusdem episcopi occiditur in cubiculo
ipsius, cum ipso ad dormiendum collocatus, 2. Non.
Septembris. Bonizo piae memoriae Sutriensis
episcopus, set inde pro fidelitate sancti Petri jam

dudum expulsus, tandem post multas captiones, tribulationes
et exilia, a Placentinis catholicis pro episcopo
recipitur; set a scismaticis ejusdem loci effossis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.