PL 148, col. 1399

Chronicon (Bernaldus Constantiensis), J. P. Migne

cujusdam munitionis in quendam montem
turpiter fugarunt ( Dec. 24), ibique eum biduana
obsidione ad confessionem anathematis et expetitionem
reconciliationis compulerunt. Eo igitur pacto
accepta pace discessit, sed a solita tirannide non
recessit. Eggehardus abbas Augiensis, etsi non adeo
religiosus, in fine tamen laudabiliter conversus,
ut aiunt, diem clausit extremum;
cui successit Oddalricus.
MLXXXIX.
In vigilia nativitatis Domini Eggebertus marchio
Heinricum et omnem ejus exercitum cum
paucis militibus, a quibusdam religiosis confortatus,
viriliter invasit, eumque de obsidione cujusdam
sui castelli , ubi ille nativitatem

celebrare disposuit, turpissime fugavit. In
hac invasione ex parte Heinrici Leomarus Bremensis
archiepiscopus et Berthaldus comes capiuntur.
Losannensis non tam episcopus quam antichristus,
dum fortiter vult agere, occiditur. Ipse
autem Heinricus, perditis regalibus insignibus, vix
de manibus insequentium eripitur; sicque usque ad
Babinberc de Thuringia fugiendo tandem pervenit,
ibique inglorius sollemnizare compellitur. Eggebertus
autem marchio castello suo et castris inimicorum
pene absque sanguine potitus, captis quoque
pluribus et occisis, gratiarum actiones Deo et sancto
Petro referre non cessavit, quibus et se deinceps
puriori fidelitate adhesurum destinavit. Heremannus
Metensis episcopus atque catholicus, post longam

captionem ad episcopatum suum revertitur, et a
multis gratanter recipitur; Bruno autem, ejusdem
episcopatus temerarius invasor, ab omnibus despicitur.
Nam et ipsi Heinrico pro turpissimis moribus
suis multum displicuit, licet ei quondam
eundem episcopatum vendiderit. Hac igitur necessitate
idem Bruno constrictus, episcopatum dimittere,
et ad patrem suum Adalbertum comitem
in catholicorum partem repedare compellitur. Domnus
papa Urbanus his temporibus Romae in insula
quae inter duos pontes sita est morabatur, decretalemque
epistolam venerabili Gebehardo Constantiensi
episcopo 14. Kal. Maii direxit, in qua ei
episcopalem potestatem super clerum et populum

Augiensis insulae, praeter monachos, concessit,
data etiam auctoritate ut abbatem inibi vice
sua ordinaret, item et apud Augustam sive Curiam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.