PL 148, col. 39
Vita S. Gregorii VII (Paulus Bernriedensis), J. P. Migne
Igitur Gregorius septimus, super quem vere primi
Gregorii requievit spiritus, natione Teuscus, patrem
habuit nomine Bonicum, et ipse Hiltebrandi
sortitus est in baptismo vocabulum, non sine grandi
praesagio futurorum. Hiltebrandus enim, Teutonicae
linguae vernacula nuncupatione, Perustionem
significat cupiditatis terrenae, qualem Psalmista sibi
divinitus impertiri precatur, dicens Psal. XXV: Proba
me, Domine, et tenta me; ure renes meos et cor
meum . . . . Apte vero in baptismo datum est hoc nomen,
dicente Joanne Baptista, Marci I: Ego quidem vos
baptizo in aqua in poenitentiam; qui autem venturus
est post me, fortior est me, cujus non sum dignus
calceamenta portare: ipse baptizabit in Spiritu
sancto et igne. De hoc igne ipse Salvator ait, Lucae
12; Ignem veni mittere in terram, et quid volo, nisi
ut ardeat? Quoniam ergo vir iste ignito eloquio Domini
repulsurus erat a domo Dei ignita jacula inimici,
non incongrue praetulit incendium appellatione,
quod exhibiturus erat ferventissima caritatis
et veritatis attestatione.
2.
Habemus adhuc firmiores in eo divini fervoris
praemonstrationes, ex quibus eum quondam Eliae