PL 148, col. 58
Vita S. Gregorii VII (Paulus Bernriedensis), J. P. Migne
haereticum, Romam conductum, hospitio recepit;
et praelia multa, illius ob adjutorium, in urbe
commisit: cui solatium omnes haeretici Simoniaci
pro posse impendebant, et per ipsum sanctam Ecclesiam
confundere disponebant. Sed, haeresiarcha
tandem illo mortuo, confusus iste pactum se
cum Domino Papa facere, et fidelitatem jurare spopondit.
Quod et fecit: sed quae fides ei esse potuit,
cui veritas nunquam adhaesit? Stabat quidem, propter
summi Sacerdotis potentiam, ut praedo ligatus:
sed quas poterat fraudes animo tenus perpetrare
non desinebat tartareus haeres. Si quando eum venerabilis
Pater Gregorius ut a talibus pedem retraheret
hortabatur, in pejus quotidie suum verrebat
pectus: sicque factum est ut in ipsa turri,
quam mirae magnitudinis supra pontem S. Petri
construxerat, viros sicarios poneret; qui, ab omnibus
introeuntibus et exeuntibus, ex rebus quae ferebantur
praedam caperent.
40*. Qua de causa Praefectus Urbis, Cincius
nomine, vir utique prudens, carus Deo et hominibus
(qui non ut laicus, sed veluti fidelis monachus,
Deo serviens justitiam excolebat in omnibus), quadam
die eum cepit, et in carceris squalloribus tantum
latronem, ut dignum fuerat, tradidit. Tandem
interventu quorumdam Nobilium Romanorum, permittente
hoc clementia Domini Papae, peractis supra
sancti Petri corpus sacramentis suae meliorationis,
datisque obsidibus et reddita turri de qua confidebat,
dimissus est. Tunc allatis arietibus, et machinis,
ferreisque malleis, funditus est eversa, et sic
Urbs aliquantisper quievit; et iniquorum factio,
timore magno concussa, conticuit. Sed quid miser
faceret? Quousque potuit, iniquos, licet longe positos,
tam per se quam per suos nuntios adiit.
Ipse lustravit Apuliam, Lucaniam, Ducem Guiscardum
et ceteros excommunicatos visitans; statuitque
cum ipsis tempus opportunum, quomodo Dominum
Papam caperet et occideret: filium vero suum
ad Guibertum haereticum Ravennatem direxit,
idem pactum compositurum: sicque ac Regem etiam
suae fallaciae destinavit litteras, promittens eumdem
Patrem regio conspectui repraesentandum. Compositis
itaque hujusmodi molitionibus, ad tempus
quievit; exspectans nimirum opportunitatem ut
eum caperet, et iniquorum populo ad necandum traderet.
Sed Dominus omnipotens, qui captione sua
mundum liberans diabolum captivavit, Patris istius