PL 148, col. 59

Vita S. Gregorii VII (Paulus Bernriedensis), J. P. Migne

captione et sanguine, Ecclesiae statum in melius provexit;
et filium iniquitatis non solum puero suo nocere
prohibuit, sed etiam propriis rebus privavit.
41.
Prolapso itaque fere anno, ministri diaboli
tempus advenit. Nam, instante festivitate Dominicae
Nativitatis, conspiratores suos, cum quibus conjuraverat,
hortari coepit ut ad tantum flagitium mente
prompti concurrerent, animumque aptarent; promittens
eis ineffabilia, libertatem futuram, quaestum
sine mensura, imitator per omnia fratris et magistri
sui diaboli; qui solius morte Domini mundum sibi
totum possidendum promittebat. Sed, sicut scriptum
est, dum capit, capitur; dum praedari incipit,
praeda fit; et dum ambit illicita quae nondum possederat,
perdidit acquisita quae retinebat. Sic etiam

iste, minister utique illius, si corde deprehendisset
se tantis rebus expoliandum, fortasse quoquo pacto
a tanti sceleris perpetratione, amore suarum rerum
magis quam Dei, manum retraheret. Sed quoniam
obcaecavit eum malitia sua, qua suffarcinatus incedebat,
rem ad effectum perducere conatus est; non
timens, imo postponens animae suae periculum; alter
Judas, manus in Dominum suum et Christum
Domini injecit. Praesente itaque tantae festivitatis
die ad peragendum Vigiliarum obsequia Pontifex,
ut mos est, ad B. Mariae ecclesiam, quae, ob tantarum
devotionum merita, Major vocata est, cum
parvo Clericorum et Laicorum numero properavit.
Nam mos Urbis fuerat semper, in tantae solemnitatis

excellentia, omnes ad eamdem ecclesiam confluere,
totamque noctem illam hymnis et laudibus intentos
pervigilem ducere. Sed, Domino disponente,
ad evitandam tantam ecclesiam tanti Pastoris sanguine
perfundi, ut ministri diaboli animus, inhians
sui ad destructionem, quae male voluerat perficere
possit, populus tunc convenire prohibitus est. Diei
namque ipso Vigiliarum tantam aether aquarum
inundationem profuderat, ut ipsum primi temporis
imminere diluvium omnibus videretur. Vix enim
aliquis domus suae limen linquere, vicinique sibi
juncti casam, si necessitas aliqua exigeret, intrare,
ne dum ecclesiam tam longe sitam penetrare valebat.
Loquebantur enim quodammodo mundi elementa
futurum scelus, et inauditum facinus praesagiebant.

42.
Sed quid plura? Adest nox, in qua tenebrarum
filius lucis aggreditur ministrum. Missis itaque
exploratoribus ad alios exquisitores venerunt: nam
quamdam societatem, juxta eamdem ecclesiam, ex
ipsius vici habitatoribus sibi asciverant: et, notantes
omnia, ad notitiam scelesti illius miserant quae
scrutati fuerant. Tunc ille legionem suam, loricis
indutam, cum festinatione conduxit; ponens ita,
ut post peractam sive de nece victoriam, seu de
vivo portato triumphum, quemcumque equum quis
habere posset, ascenderet: ne quis contra ipsos
meditaretur insurgere. Ventum tandem ad ecclesiam
est: Papa vero gloriosus in Praesepi positus Missam
noctis primam, sicut docet religio, decantabat; corpusque

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.