PL 148, col. 64
Vita S. Gregorii VII (Paulus Bernriedensis), J. P. Migne
suae salutis periculum, Patrem communem reprehendere,
infamare, et, quod omnino inspectante Deo
malum est inexistimabile, maledictiones ingeminare
nequaquam timeant. Qui si forte, divina inspiratione
commoti, magis amore cognoscendae veritatis quam
superbae procacitatis instinctu hoc agerent; veridicis
et approbatis religiosisque viris interrogatis
crederent. Habent enim religione pollentes Episcopos
infinitos, et, ut e multis paucos enuntiemus Geraldum
Ostiensem, qui, ob vitae meritum ab Apostolica
Sede Gallicanis ex partibus assumptus, septimum
inter Cardinales Episcopos thronum promeruit,
qui ad ejusdem Regis causam investigandam
ab Apostolica Sede est transmissus, et ad confirmandum
suo prolatum ore testimonium, plurimos
est labores, pericula, vincula, carceresque ipsa pro
veritate expertus. Habent Praenestinum, qui ad
eumdem sufferendum laborem ab Urbe Roma missus
est. Habetur insuper et Petrus Albanensis, qui
ad confirmandum contra Simoniacos veritatis testimonium,
immanem rogum pertransiens nudis plantis,
sicut in Registro Domini Alexandri II. Papae
scriptum reperitur, illaesus exivit. Habentur etiam
complures ex ultramontanis partibus, Udo Trevirensis,
et Hermannus Metensis, Altmanus Pattaviensis
vel Lauriacensis, Adelbero Wirzeburgensis,
Hugo Diensis, in cujus electione tantum
lumen fertur coelitus descendisse, ut diem vinceret,
et corda omnium qui aderant, advenisse Spiritum
sanctum, non dubitarent. Ad satisfaciendum etiam
incredulis ceterorum ordinum viri conveniantur;
abbas videlicet Cluniacensis, ejusdem Regis
Pater in baptismate; et Berinhardus Massiliensis,
qui, ob instantissimum fidei calorem, bis
confessor factus, propter Dominum exilia compedesque
est perpessus, Rapoto, qui nimirum,
propter sanguinis nobilitatem et morum honestatem,
in regem a populo expetitus asseritur: Adelbertus
et Odalscalchus; quibus tam a Rege quam
etiam a papa, res commissa fuerat