PL 149, col. 1433
De corporis et sanguinis Christi veritate in Eucharistia (Guitmundus Aversanus),
plenitudo divinitatis corporaliter? [(Col. III.)]
Quid in
vindemia defaecata, nisi sanguinem sanctum, qui in
specie vini bibitur, signat? Et quid nobis per istud
convivium fiet? Praecipitabit, inquit, mortem in sempiternum.
At fortasse immundi sunt dentes. Sed
Apostolus ait: Omnia munda mundis [(Tit. I)]
. Igitur
neque dens, neque aliud quidquam immundum est
Christo. Certe sordidiores videntur manus esse quam
dentes. Manibus quippe multas sordes tangimus,
quas admovere dentibus horremus. Qui ergo se palpandum
et post resurrectionem manibus obtulit,
dentes propter immunditiam non vitabit. At fortasse
metuunt isti Salvatorem laedere dentibus attrectando,
quem laedere non metuunt procaciter mentiendo.
O! destruat Deus ad salutem inimicos defensores, si
hoc scire nesciunt, quia caro Domini resurgentis,
quod naturae erat, retinuit, quod infirmitatis, amisit.
Tangi namque naturale est carni, laedi autem
infirmitatis est. Ita ergo potest Christus etiam dentibus
tangi, ut quacunque pressura dentium jam
non valeat laedi. Quare quoniam nec ulla obsistit
impossibilitas, nec Christi abhorret humilitas (si
quidem id nobis quoque ita expedit ad vitam), cum
neque per hoc ulla immunditia Salvatori, vel laesura
timenda sit, nullaque occurrat alia ratio cur nefas
sit Christum dentibus atteri. Si atteri accipitur quasi
pressius tangi, nihil prorsus contra nos valet quod
vanissime jactitant, dicentes: Non est fas Christum
dentibus atteri. Porro si atteri intelligunt quasi
comminui vel frangi: tunc jam non duae, sed una
sola ratio est, quod dicunt dentibus atteri, et partibus
dissipari, nisi quia plus est partibus dissipari,
quam dentibus atteri; et ita intelligendum est tanquam
si dicerent: Non est fas Christum in partes
dissipari, vel dentibus atterendo, id est comminuendo,
vel ullo alio modo.
Hoc equidem et nos confitemur: scilicet, quia
non est fas Chistum ulla quidem violentia, sive dentibus,
sive alio modo per partes dissipari. Si vero illi
cui omnia possibilia sunt [(Matth. XIX)]
, altissima et
inscrutabili consilii sui ratione placet, ut corpus
suum per partes ipse dividere possit, ita duntaxat,
ut jam ultra non moriatur, neque laedatur, neque
ullam corruptionem patiatur (nullam enim miseriam
amplius sustinebit) quis impossibile hoc audeat
aestimare? Quod igitur inferunt quia ista sacramenta
dentibus atteruntur, et in partes dissipantur; si
atteruntur, ponant quidem quasi diminuuntur;
respondemus: Quoniam si ei, cui nihil impossibile
est [(Luc I)] , et qui de omnibus rebus quidquid vult
facere potest, sicut dictum est, placet ut non quidem
per nostram violentiam, sed per suam in nostro
ministerio voluntatem, corpus suum sine morte
vel laesione, vel aliquo sui incommodo in istis sacramentis
dividatur, et per partes distribuatur: si
et nos ita credimus, nemo super hoc inconveniens
aliquod valeat adnotare. Ejus quippe hic (ut sanctus
Gregorius ait) caro in populi salutem partitur.
Si autem ei non placet, ut sine aliquo sui incommodo,