PL 149, col. 1434

De corporis et sanguinis Christi veritate in Eucharistia (Guitmundus Aversanus),

caro ejus possit per partes divisa distribui;
tunc nos ista neque dentibus minui, neque per partes
aliquo modo credimus dissipari. Et tunc nobis intelligendum
est hoc quod dicitur: Ejus caro in populi
salutem partitur, dictum esse non quia partiendo
minuatur, sed propter similitudinem fractionis,
sicut immolari quotidie dicitur: Christus propter similitudinem
passionis. Licet enim haec magni causa
mysterii sacerdos quasi dividere videatur, nos tamen
Dominum et Salvatorem nostrum, quando
corpus ejus venerabile fidelibus distribuitur, non se
per singulos dividentem, sed participatione sui in
diversos credere debemus venientem. Possumus
quoque dicere tantumdem esse in una quasi portiuncula,
quantum erat in hostia tota. Sicut de manna

legitur, quia nec qui plus collegerat, habuit amplius,
nec qui minus collegerat habuit minus [(Exod.
XVI)] . Ita ergo tota hostia est corpus Christi, ut nihilominus
unaquaeque particula separata sit totum
corpus Christi. Nec tamen tres particulae separatae,
sunt tria corpora, sed unum corpus. Nec ipsae etiam
particulae a se tanquam plures differunt, quia quod
corporis totius una est, hoc et caeterae sunt. Itaque
jam nec plures particulae dicendae sunt, sed una
potius hostia integra et indivisa, licet officio sacerdotis
videatur quasi dividi, propter magnum, ut
dixi, mysterium, quod ita oportuit celebrari. Similiter
et si dentibus, vel aliquo alio modo haec frangi
videntur, intelligimus non haec frangi; quia nihil
aliud in toto, quam in qualibet velut particula separata

credimus contineri. Ne autem me quis existimet
hanc sententiam ex meo sensu commentatum:
praefationem istam, quae per totum pene orbem
Latinum, inter Epiphaniam et Septuagesimam, in
quadam die Dominica habetur, hic supposui haec
continentem: Aeterne Deus: et tibi hanc immolationis
hostiam offerre, quae est salutifera, et ineffabile
divinae gratiae sacramentum: quae offertur a plurimis,
et unum corpus Christi, sancti Spiritus infusione
perficitur. Singuli accipiunt Christum Dominum, et in
singulis portionibus totus est; nec per singulos minuitur,
sed integrum se praebet in singulis. Propterea
ipsi qui sumimus communionem hujus sancti panis
et calicis, unum Christi corpus efficimur. Eusebius
Emissenus ita dicit: Vetus narrat historia: Nec qui

plus collegerat, habuit amplius, nec qui minus paraverat,
reperit minus [(Exod. XVI)]
: eo quod Eucharistiae
sacra perceptio non in quantitate, sed in virtute
consistat. Quod corpus sacerdote dispensante
tantum est in exiguo, quantum esse constat in toto:
quod dum Ecclesia fidelium sumit, sicut plenum in
universis, ita integrum esse probatur in singulis. De
quo sensu apostolica sententia derivata est, dicens: Qui multum
habuit, non abundavit, et qui modicum
non minoravit [(II Cor. VIII)]
. Si forte esum panis
esurientibus apponeremus, non ex toto perveniret
ad singulos, quia particulatim et minutatim proportione
sua unusquisque praesumeret. De hoc vero
pane cum assumitur nihil minus habent singuli,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.