PL 149, col. 1438

De corporis et sanguinis Christi veritate in Eucharistia (Guitmundus Aversanus),

tam necessario sacramento agitur, discamus visibilia
transcendere, ad invisibilia festinare, et tenere
certius occulta, quae nunquam mentiens veritas
docuit, quam quae coram nobis fallax oculus pandit.
Quapropter quoniam tibi ostensum est idem esse in
particulis unius hostiae quod est in pluribus missis
quae simul celebrantur, de quibus satis declaratum
esse dixisti, nec secundum visionem oculorum carnalium
debere te judicare evangelicis exemplis et
ratione monstratum est. Utrum satis adhuc dictum
arbitratis, expone.
ROGERIUS.
Videris equidem mihi, fateor, sincerae fidei veritatem
congrua prosequi ratione: veruntamen, illud,
quod me aliquo modo adhuc rodit, non tacebo. Superius

quippe dixisti quia sacerdos videtur quasi
dividere hostiam propter mysterium, quod ita celebrari
oportet. Si ergo viderem quod hostia postquam
est consecrata, jam non posset amplius dividi, nisi
ob mysterii gratiam, quod sicut dixisti, ita oportet
celebrari: omnem prorsus disputationis tuae seriem
inconcussa veritate ratam esse confiterer. Sed quoniam
quilibet nullius consideratione mysterii prout
vult, sibi eam dividere posse videtur: adhuc nescio
quas hinc cogitatio mea tenebras sustinet, quas et
expellere gestit, et tamen libere omnino non
valet.
GUITMUNDUS.
Si plene animo supra dicta revolvas, nihil hinc

tenebrarum, ut aestimo, tibi residere cognosces.
Nam sensus persaepe falli, cum veterum philosophorum
multa argumenta tum quotidiana experimenta
plenissime docent. Aeque enim, ut ait Boetius, sensus
et in maximis et minimis confunduntur. Unde
fit ut, de his in quibus confunduntur, merum sincerumque
judicium habere non possint. De mediocribus
quoque rebus non juxta rerum veritatem, sed
pro affectu judicant sentientis. Sano namque cuivis
comedoni, si multum esuriat, etiam amara dulcia
videntur; aegroto autem, aut multum saturo, etiam
dulcia sunt amara. Item si quis deformis alicujus
scorti amore depereat, nonne illa talis forma oculis
ejus summe gratissima est, cum omnium pene intuentium,
quorum mens eadem miseria captivata
non est, non mediocriter visus offendat? Remum in

aqua, si interrogas oculos, fractum asserunt, quem
mox extractum mansisse integrum testantibus oculis
ratio probat. Quid de judicio aurium? quandoquidem
illa quae in auribus sobrii absurdissima resonat,
lascivum quemlibet mimum cantilena mollis oblectat.
Sed quid in his diutius immoror? Quis enim mirari
debeat si sensus exterior frequenter fallitur, cum interior
atque omnium judex sensuum animus, nisi
hunc Dei gratia regat, toties et tantum periclitetur?
Ex quo fit ut, contra rationabilem sanctae Ecclesiae
fidem, per hoc quod infirmus et lippus oculus se
videre putat, nullatenus debeas impediri; quandoquidem
eos, quos inobedientiae cibus oculos aperuerat [(Gen. III)] ,
per hunc obedientiae cibum oportere

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.