PL 149, col. 1439
De corporis et sanguinis Christi veritate in Eucharistia (Guitmundus Aversanus),
claudi credo jam retines, ut videlicet per spiritalem
vitalemque cibum restitutis spiritualibus, quos carnalis
ille ac mortifer clauserat oculus, jam non secundum
carnem sapiamus [(II Cor. V)] ad mortem,
sed, revelata facie, quae sunt spiritualia contemplemur
ad vitam aeternam. Atque ita quandiu
in agone fidei certamus, quandiu peregrinamur
a Domino, fidem nostram sedulo convenit
exerceri, quatenus exercendo erudiatur, erudiendo
pascatur, pascendo augeatur, augendo perficiatur,
perfecta coronetur. Quod autem fidei id exercitium
esset, vel quod pro exercitio suo meritum tanti
sacramenti fideles haberent, si sacram hostiam non
posse, nisi per sacerdotem et in missa solummodo
dividi, manifeste et quorumlibet oculis pateret. Quis
non vel infidelium pro tam evidenti miraculo, magis
quam pro ratione fidei consentiret? Denique manifesta
miracula non propter fideles, sed propter infideles
dicit Apostolus fieri; haec autem sacramenta
non sunt infidelium, sed fidelium [(I Cor. XIV)] . Unde
nec infidelibus fas est illa distribui, sed nec etiam
pandi. Non igitur infidelibus per aperta miracula
pateant, soli vero fideles non carnis intuitu haec, sed
mente cernant. Nam et ipse Dominus noster Jesus
Christus sacramenta haec, mysterium fidei appellavit.
Ut quid ergo mysterium, nisi quia occultum? Ut
quid fidei, nisi quod hoc non carnis oculo, sed intuitu
fidei convenit contemplari; nam, sicut sanctissimus
ait Gregorius, non habet fides meritum,
cui humana ratio praebet experimentum. Si igitur
de fallacia carnalium sensuum, qui nec de rebus
parvis, et quae ipsis patere sensibus solent, nedum
de maximis et occultis contra rationem credendi
sunt, evidenter accepisti, si spirituales sensus ad
spiritualia sacramenta aperiri, carnales vero claudi
oportere didicisti, si denique tibi de mysterio fidei
sic infidelibus occultando, fidelibus autem pro exercitio
suo merito crescentis fidei plurimum profuturo,
satisfactum est; nullis, ut arbitror, hic amplius
tenebris improbae tergiversationis te involvi
decet. Ad summam, quis possit edicere vel mente
capere, quanta etiam nostrae carnis post resurrectionem
futura sit gloria, quanta potentia? Immutabimur
enim, et corruptibile hoc induet corruptionem,
et corpus nunc animale surget spirituale [(I Cor.
XV)]
, dabiturque nobis quod oculus non vidit, nec auris
audivit, nec in cor hominis ascendit [(Isa. LXIV; I Cor.
II)]
. Cum igitur vel extremi cujuslibet homunculi caro
quantam sit habitura potentiam nulla nunc possit
comprehendere ratio, tu de corpore Salvatoris impudenter
et carnaliter, juxta sensus disputas, quod
prae se ineffabiliter omnes angeli venerantur? Certe
enimvero quidquid humano intellectui occurrit nobis
posse dari, minus est aut nihil, ad illud quod
promittitur nobis. Cum igitur nos accepturos esse
credimus quod nunc scire quomodo possit fieri,
nisi quia Deo omnia possibilia sunt non valemus,
tu de omnipotentis Dei corpore, quoniam quaecunque
aguntur prae oculis bestialibus non habes, infantiliter