PL 149, col. 1440
De corporis et sanguinis Christi veritate in Eucharistia (Guitmundus Aversanus),
garrire non cessabis? Proinde consideratius
supradicta retracta, et fidenter tene, aut Dominum
Deum nostrum carnem suam sine ullo ejus
incommodo per partes ineffabiliter posse distribuere,
aut, si id ei non placet, sacramenta suae mensae, vel
secundum rationes quas diximus, vel secundum
alias, si Deus tibi dederit forsitan meliores, licet
oculorum carnalium infirmitati aliter videatur,
tamen indivisa manere. At si illud quod prius dixi
Domino placet, fas est ergo non per violentiam
quidem nostram, sed per dignationem suam Christum
secundum carnem dentibus atteri et per partes
corpus ejus fidelibus ministrari. Si vero non
placet, nihil nobis inconveniens de divisione sacramentorum
et dissipatione debet objici quae possunt,
ut diximus, rationabiliter indivisibilia et indisseparabilia
comprobari.
ROGER.
Ita fateor; cunctis quae opposui tua competenter
occurrit ratio, ut per omnia gaudeam, et nihil ex
his reliquum videam in quo justum putem te debere
a me amplius fatigari.
GUITMUNDUS.
Illud sane scrupulum movet aliquibus, quominus
hanc mutationem posse fieri credant, quod ex
solido naturae cursu nulla fere ex toto simillima
occurrit mutatio. Nam cum aliquid substantialiter
transmutatur in aliud, in id utique transire solet,
quod non existebat prius, verbi gratia, Virga Moysi
mutata est in serpentem [(Exod. VII)]
, quae ante non
erat serpens, sed tunc coepit esse serpens; quando
vero dicimus mutari panem, non in carnem quae
nondum fuerat caro, sed in eam quae jam erat
Christi caro, sine ullo carnis ipsius Dominicae cremento
mutari confitemur. Et nos equidem ad intelligendum
nobis in hoc saeculo difficilem mutationem
hanc non negamus, non tamen ad credendum.
Sed quorsum id? Non enim idcirco magnum hoc
atque saluberrimum credere non debemus, si in hac
vita, quomodo fiat, capere non valemus, cum necessario
multa fide teneamus, quibus nostra caecitas,
aut multo magis, aut certe non minus repugnare
videtur? De providentia namque et libero arbitrio,
cum utrumque fideliter teneamus, et utrumque teneri
oporteat, ita sibi rationes humanae videntur
altrinsecus obviare, ut potius utramque [utrumque]
vicissim destruant, quam vel alterum esse concedant.
Nulla mens hominis potest capere quomodo
id quod in uno loco totum est eodem tempore totum
esse possit in altero, cum de voce tamen hominis,
id omnes teneant; animam quoque singulis inesse
membris simul totam, beatus Augustinus inexpugnabili
ratione confirmet. Et ecce omnium rerum creatio
creditur, cum tamen ab homine non capiatur.
Quis enim, ut de compendio loquar, valeat capere
illud quod primo factum est, quando habuit fieri?
Quod enim adhuc omnino non est, non fit; fieri
enim jam ad esse pertinet. Postquam autem est,
non fit; jam quippe est. Sed nec inter esse et non