PL 149, col. 1442

De corporis et sanguinis Christi veritate in Eucharistia (Guitmundus Aversanus),

nos fateamur investigare non posse. In talibus rebus
tota ratio facti est potentia facientis. » Non est,
inquit beatus Hilarius, humano aut saeculi sensu in
Dei rebus loquendum. Unde beatus Ambrosius in
libro de sacramentis [(De mysteriis initiandis, c. 9)]
de hac ipsa quaestione agens: Quid, ait, argumentis
utimur? suis utamur exemplis, incarnationisque
exemplo astruamus mysterii veritatem. Quid hic
quaeri naturae ordinem in Christi corpore, cum praeter
naturam sit ipse Christus partus ex virgine?
Quoniam ergo nos ad incarnationis seu virginalis
partus invitat exemplum, operae pretium reor paulisper
hanc elucidare similitudinem pauloque altius
incipiendum. Quadrifariam namque in Scripturis
sanctis hominum generationem accipimus. Una est

singularis viri, neque de viro, neque de femina,
sed de limo terrae, quae est Adae. Altera huic quodammodo
contraria, de viro et femina, ex qua et
viri et feminae; quae omnium fere solemnis est. Alia
rursus absque exemplo, qua de virgine viro prodiit
virgo femina; de Adam videlicet Eva. Quarta nihilominus
singularis atque unica, pro reliquis omnibus
facta, omnibusque melior, et utilior reliquis,
contraria et ipsa quodammodo tertiae, qua vir de
femina Virgine Virgo, de Maria utique Salvator
omnium Christus nostro seculo natus illuxit. Ex his
itaque generationibus illam qua de viro et femina
viri nascuntur et feminae, quia quotidiano usu tenetur,
nemo miratur, nemo incredibilem judicat. In
qua tamen illud quod extra caeteras valde mirabile

est; quod ex duobus corruptis nunquam nisi integrum,
neque integrum unquam, nisi ex duobus non
integris, tanquam ex contrario contrarium nasci
possibile est. Illud vero penitus incomprehensibile
scitu Salomon asserit, quomodo compingantur ossa
in ventre praegnantis [(Eccle. XI)]
. Illam quoque qua
de non homine homo, Adam videlicet de limo formatus
quae et in hoc caeteris longe videtur mirabilior,
et illam qua de virgine Adam virgo Eva producta
est; vix unquam aliquis impugnavit, vix aliquis
accusavit. Quando vero de virgine Maria virgo
Christus praedicatus est natus, totus mundus innumeris
contradictionibus contra infremuit, et vi et
dolo, omnique genere malitiae, hanc generationem

de medio prorsus auferre conatus est. Satis certe
injuste, cum reliquis omnibus haec excellentior sit
atque utilior, utpote reliquarum omnium non solum
honor atque nobilitas, verum etiam medicina. Siquidem
haec ab aliis nostri generis tantum naturam
trahens, nihil autem honoris inde, imo vero infirmitatum
ac tentationum plurimum sumens, ad
perfectam undique felicitatem per virtutem divinam
sibi ipsa sufficeret. Caeterae vero per hanc de
sub pedibus infelicissimi omnium rerum diaboli,
usque ad consortium Dei omnipotentis sublimatae, ut simus
(ut ait beatissimus Petrus apostolus) divinae
consortes naturae [(II Petr. I)]
, nisi hujus ope
atque medela uterentur, irrecuperabiliter omnes
perditum irent. Tum etiam, perspecta diligenter

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.