PL 149, col. 1443

De corporis et sanguinis Christi veritate in Eucharistia (Guitmundus Aversanus),

inter tres singulares, usitatissimae generationis
multo vicinior multoque similior, ideoque credibilior
invenitur. Cui enim non satis elucet, communi
generationi, quae de viro et femina est, similiorem
fore hanc quae de horum est altero quam illam quae
est de neutro? Item, si contemplemur illam qua
de viro solo femina prodiit, valde a communi usu
et illa remotior. Familiarius quippe et accommodatius
communi naturae est ut femina marem (nam
id quotidie fit) quam ut mas feminam pariat. Sed
neque fortassis Evae generationem, partum quispiam
dixerit; atque ideo etiam a communi usu longinquior
est. Sed quid et illud, quod de viri latere
dormientis, illa, imo costa de qua facta est illa,
contra consuetum naturae cursum repente prorupit
[(Gen. II)] ;
hic vero sicut caeteri homines in matris
alvo novem mensibus paulatim crevit, communique
nascendi lege exivit, hoc excepto quod Mater in
partu non doluit, et quod Matris ipse, ut talem
decebat Filium, virginalia integerrima servans,
singulari praerogativa decoravit! Neque enim fas
erat ut, quia corrupta restauraturus atque inhonesta
honoraturus veniebat, integra violaret, honesta
dehonestaret, multoque decentius erat, si de
viro virgine violatura mundum Eva processit, ut de
Virgine femina restauraturus mundum Christus
procederet. Addo etiam quod omnes aliae servorum
sunt, haec Domini. Ex aliis homines, ex hac Deus.
Alias omnes Deus fecit ex solo, ut ita dixerim,
praecepto, hanc quasi ex magno studio faciens, et

verbis et rebus gestis, et miraculorum novitate
promittere ab initio et praefigurare non destitit.
Unde tanquam de opere speciali scriptum est: Sapientia aedificavit sibi domum
[(Prov. IX)]
. Quibus
omnibus aliisque permultis digne consideratis, satis
haec credibilior chariorque quam primae duae debuit
judicari. Sed quid attineant haec ad rem de qua
loquimur dignum est intueri. Quatuor enim nihilominus
rerum mutationes substantivas sive efficientias
nobis Scriptura divina commendat. Unam de
qua omnino nihil in id quod sunt, facta sunt omnia;
alteram huic contrariam, quam tametsi experimento
non ita scimus, ratione tamen colligimus,
qua videlicet de eo quod sunt, quantum in ipsis est,

redire in nihilum possunt. Nam si hoc solo quia
vult Deus, omnia sunt; si voluntatem suam qua
praestat ut sint, vel modice substrahat, illico in
nihilum suum omnia remeabunt. Ita denique B. Augustinus
contra Felicianum: « Creatura, inquit, ex
nihilo prolata est: et propterea quantum ad se
pertinet, ex eo quod est in id quod non est, id est
in nihilum, nisi perpetua gratia fecerit, naturae suae
qualitate vertenda est [(Aug. c. IX)] . » Quamvis de
accidentibus singulis, quae supervenientibus aliis
cedunt non appareat vere posse aliud dici quam
quod omnino nihil fiunt. Nam si aliquid essent, in
subjecto essent. Sed contrariis supervenientibus,
nec in suo possunt remanere subjecto, nec ad alia
transmeare. Omnino igitur nihil fiunt, nisi quis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.