PL 149, col. 1449

De corporis et sanguinis Christi veritate in Eucharistia (Guitmundus Aversanus),

in coelisque constitui. Cujus sententiae martyr gloriosus
Tarsidus nobis idoneus testis occurrit. Qui
cum veneranda Dominici corporis sacramenta portaret,
a paganis forte supervenientibus, et quidnam
ferret exquirentibus comprehensus est. At ille mori
potius quam sanctum dare canibus [(Matth. VII)]
eligens,
palmam pretiosae mortis emeruit. Illi vero
curiosissime omnia scrutantes, rapto coelitus Dominico
corpore, nihil penitus, nisi sola linteamina repererunt.
Porro vero si quis se vidisse dicat (nam isti
contra quos agimus non curant quid proferant, dum
tamen aliquid ne recte credant semper objiciant)
haec a brutis animalibus devorari, et intra eorumdem
corpora inveniri, licet tale testimonium non
facile recipiendum, dignumve responsione videatur,

tamen ne quid neglexisse vel evitasse putemur,
responderi potest, quoniam si placet Christo, vel
propter eas quas modo diximus, vel propter alias
quaslibet, quas ipse noverit causas, ut haec sacramenta
absque sui corruptione a bestiis sive avibus
comedi possint: quid hoc ad veritatem, quam
credimus, Dominici corporis obstat? Certe enim
non magis bestiarum, vel avium, quam nostro laeditur
gustu. Sed nec pro utilitate bestiarum, ora vel
avium rostra refugit, qui in lapide sepulcri jacuit,
qui post resurrectionis etiam gloriam, terram calcavit.
Manifestissimum quippe est ex ordine Dei,
animata corpora inanimatis, sensibilia insensibilibus
meliora esse. Neque huic sententiae ullum vel tenuiter
sciolum refragaturum credo. Quae autem meliora

sunt, apud optimum Dominum chariora, ideoque
honorabiliora sunt: quo fit ut corpus cujuslibet vivi
animalis non sit apud Deum vilius quam terra et
lapis. Sed ipsum Christi corpus, sicut jam diximus,
in lapide jacuit, et terram calcavit: non
igitur propter aliquam vilitatem cujuscunque animalis
corpus horrescit. Quapropter, etiam si aliquo
divino judicio bruta quaelibet animalia non solum
sacrosancta mysteria tangere, sed etiam valeant devorare,
nulla tamen ex hoc nobis ratio obviat quae veritatem
Dominicae carnis et sanguinis, quam tenemus
in sacris mysteriis, nos negare compellat. Quocirca sufficienter
excussa et hac blasphemia, caetera videamus.
De igne grandis quoque quaestio oritur, pro eo quod
in quibusdam, ut aiunt, canonibus igni tanquam

absumenda, sacra mysteria tradi jubentur. Verumtamen
non ut combustione consumantur, id praecipitur,
sed tanquam omnium elementorum purgatissimo
ac mundissimo dignissimoque, quod omnia
reliqua elementa purgat, ipsum vero ex reliquis nec
inquinari valet, nec indiget expurgari, venerabiliter
committi jubentur. Satis tamen mihi placeret, ut
quando aliqua negligentia vel certe miraculum novum
de tantis mysteriis accidit, id inde fieret. quod
mihi magister meus; vir eximius sine dubitatione
credendus, D. Lanfran., se puero in Italia factum
esse narravit; nam cum presbyter quidam missam
celebrans, inventam super altare veram carnem et
verum in calice sanguinem, secundum propriam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.