PL 149, col. 1450
De corporis et sanguinis Christi veritate in Eucharistia (Guitmundus Aversanus),
carnis et sanguinis speciem, sumere trepidaret, rem
protinus suo episcopo consilium quaesiturus aperuit.
Episcopus autem, cum multis coepiscopis ad hoc
convocatis, calicem illum cum eadem carne et sanguine
Domini diligenter opertum ac sigillatim in
medio altaris inclusit, pro summis reliquiis perpetuo
reservandum. Si tamen sacra mysteria ignibus
imponuntur, non traduntur equidem ignibus cremanda,
sed mundissimo, ut dixi, elemento fideliter
committuntur, nobis occultanda et supernis sedibus
illico reponenda. Quod si forte cuivis curiose videantur
comburi, certissime noverit quod Dominici sacramenti
substantia quidem nullatenus crematur;
sed a nobis, ut dictum est, coelestia petens abripitur;
qualitates vero sensuales, quas ibidem post immutationem
substantiae Dei remanere altissimo consilio
voluit, ostendunt quod suum est. Unde fit ut color
et sapor, odor quoque, et si qua hujusmodi accidentia
prioris essentiae videlicet panis servata sunt,
quemadmodum in pane vel ustulato [ al., jusculato]
vel nimis diu servato solet fieri. Simili modo hic quoque,
salva omnino Dominici corporis substantia, corruptioni
exterius ipsa accidentia aliquatenus videntur
obnoxia, quatenus coelestis altitudo mysterii, retentis
velata accidentibus, nec passim reveletur incredulis,
et probatae fidei merito, uberius et gratius
commendetur justis.
ROGERIUS.
Si panis et vinum in Christi carnem et sanguinem
verterentur, jam toties, inquiunt, talia devorata
sunt, ut si Christi corpus tam magnum ut ingentissimus
mons fuisset, jam totum devoratum consumptumque
fuisset.
GUITMUNDUS.
Ita equidem videretur consequens, si nos concederemus
corpus Domini membratim discerpi, atque ita
particulatim a fidelibus manducari ut jam sine ullo
sui damno totum apud se remanere non posset; sed
quoniam ad instar vocis, quae inter mille homines
(ut supra dictum est) ab uno prolata, ad singulos tota
pervenit, et apud dicentem tota remanet, ita Dominicum
corpus a singulis comedi credimus, ut tamen
apud se totum integrumque remanere fateamur,
jam nos in nullo impediens haec objectio vana conticeat,
quia, sicut beatus Augustinus et Eusebius
Emissenus dixerunt: « Haec gratia Dei scit distribui,
nescit distributione consumi. »
ROGERIUS.
Corpus Domini inconveniens est in secessum
mitti; Omne autem quod intrat in os, ut Salvator ait, in ventrem vadit, et in secessum emittitur
[(Matth. XV)]
.
Denique de sacramentis istis si multi panes, ut inquiunt,
et multa vina sacrentur, potest quis longo
tempore vivere, nihil aliud comedens aut bibens;
unde igitur habebit secessum illo tempore, nisi ista
in secessum vadant? haec sunt interim quae mihi de
rationibus Berengarii occurrunt; quibus postquam
responderis, auctoritates apponam.