PL 149, col. 1451

De corporis et sanguinis Christi veritate in Eucharistia (Guitmundus Aversanus),

GUITMUNDUS.
Corpus Domini quidem nullo modo in secessum
mitti, et nos credimus. Sed non omnia quae in os intrant
in secessum ire concedimus. Non enim sententia illa
Dominica, nisi de cibis qui ad sustentandam hujus mortalis
corporis vitam ingeruntur, competenter intelligi
potest. Nemo est enim qui de eo quod Salvator post
resurrectionem suam comedit, sicut nec de angelis
qui apud Abraham comederunt [(Gen. XVIII)] , id vel
audeat suspicari. Sicut igitur cibus corruptibilis,
cum ab immortalibus sumitur, hac secessus lege
congrue creditur non teneri; ita cibum incorruptibilem,
quod est corpus Domini, cum a mortalibus editur,
secessus necessitatem pati nefas est arbitrari.
Absit enim ut inhonestam corporis egestionem cibus

ille sustineat qui corpus et animam ad aeternam
honestatem parat. Sed si cui hoc quod diximus fortasse
non sufficit, audiat quod de ipsis nostris incorruptibilibus
cibis physici et medici maxime, certissima
ratione doceant, dicentes partem ciborum et
potuum, eam videlicet quae corpulentior et corruptior
est, per secessum egeri; partem autem subtiliorem
et utiliorem, ut naturae per diversas corporis partes,
distrahi et in carnis naturam ac sanguinis versum
iri; partem vero aliam, subtilem quidem, sed minus
utilem, per partes corporis similiter transfusam,
per poros evaporari; partem autem residuam, neque
tantisper subtilem, neque adeo, ut prima est, corpulentam,
per fluxum narium aut per sputa, vel
quolibet simili modo jactari. Quae si ita sunt, non

igitur cibus qui in ventrem vadit, omnis in secessum
emittitur. Sed neque Dominus hoc in Evangelio
dixit. Illud quidem ex sententia Domini intelligimus
quod omnis cibus et potus qui ad sustentandum corpus
in os intrat, in ventrem naturaliter vadit; non
tamen dixit: Et omnis in secessum emittitur, sed
tantum dixit: Et in secessum emittitur, de parte videlicet
omnibus notissima loquens. Et haec quidem
quantum ad hunc locum attinet, de hac sententia
evangelica dixisse sufficiat. Caeterum si quis hanc
Domini sententiam enucleatius sibi exponi desiderat,
expositiones Evangeliorum studiosus legat. Nobis
enim impraesentiarum hoc tantum dixisse sufficit,
ne quis nos existimet Dominicae sententiae contraire.

Sive autem hoc modo, sive quolibet alio, praedicta
quaestio de sententia Domini convenientius solvatur:
hoc interim, quod ad susceptam disputationem satis
est, constat, scilicet, quia non omne quod in os
intrat in secessum emittitur. Frustra igitur et haec
nobis offertur objectio, quia nullo modo per eam
impedimur quod de mensa Domini sumimus corpus
et sanguinem Domini credere, cum tam multa alia
sciamus quae in os intrant, in secessum non ire.
Illuc nunc quod addunt ex se videamus. « De istis,
inquiunt, sacramentis, si multi panes et multa vina
sacrentur, potest quis longo tempore vivere nihil aliud
comedens aut bibens; unde igitur secessum habebit
tempore illo, si non ista secessum petant? » Illud equidem
ego confiteor quoniam ex virtute sacrosancti

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.