PL 149, col. 1501
Confessio (Guitmundus Aversanus), J. P. Migne · Epistola ad Erfastum (Guitmundus Aversanus), J. P. Migne
nostra vitam aeternam consequitur, quae vere
nobis a Domino nostro Jesu Christo per ejus corpus
Ad amantissimum fratrem ERFASTUM frater GUITMUNDUS,
indignus presbyter, sine fine gloriari in
Christo Jesu Domino nostro.
I.
Perlecta fraternitatis tuae epistola, ex ipsa
inquisitionum tuarum ratione perpendi correptum
Dei timore, ad sapientiam spiritualium rerum ac
scientiam te, unde gratulor, non inutiliter exerceri.
Quod enim de substantia atque unitate aeternae
Trinitatis quaesisti, sapientiae est. Quod autem de
mysterio Dominici corporis adjecisti, ad scientiam
spectat. Item illud quod ad comprobandam Trinitatis
unitatem, similitudinem rei temporalis, de
sphaera videlicet solis memorasti, scientiae nihilominus
est. Commoda plane pulcherrimaque, et
jucundissima philosophia, si ei perseveras. Haec
namque non terrena nec humana, sed vere coelestis
est et divina: haec laboranti suavis refectio est, post
laborem perfecta beatitudo est, quam bene facis
studiose quaerendo, quae et aperietur indefesse pulsando.
Gaudens igitur ergo exercitio et profectui
tuo, quae aliquando si voluerit Dominus in longiorem
disputationem de his conferre cogito, ne quaestiones
tuas differam, quanta valeo brevitate succincte
respondeo.
II.
In illa itaque sphaerae solaris collatione, de
qua tibi primum responderi flagitasti, diligenter
observa ad hoc illam valere, ut sicut sphaera, splendor,
et calor, non tres, sed unum proferunt solem,
ita in Patre, et Sapientia, et Amore utriusque non
tres Deos, sed unicam sentias deitatem. Et sicut sol
quem mittit splendorem sibi habet omnino coaevum,
ita Deus Pater sibi prorsus habet quem de se
generat Filium coaeternum. Illud sane volo sollicite
attendas, longissime aliter utriusque atque in sole
est, illam ipsam summae divinitatis consistere unitatem.
In sole quippe et fulgor et calor, qualitates
sunt, sol vero ipse substantia est, atque idcirco
non idipsum est sol, quod illa duo reliqua sunt. Sed
et ipsae qualitates substantialiter ab invicem differunt,
quin et diversa facientes. Nam lucidum splendor,