PL 149, col. 1502

Confessio (Guitmundus Aversanus), J. P. Migne · Epistola ad Erfastum (Guitmundus Aversanus), J. P. Migne

et sanguinem concedatur in perenni saeculo.
Amen.

calor autem calidum facit operandi virtute, locis
etiam et temporibus subjectisque plerumque discretae
sunt. Saepe enim sole oriente, solis fulgor cernitur,
ubi ejus omnino nullus calor sentitur: et meridiano
tempore calor ejus multa solida corpora penetrat,
in quae nihil prorsus luminis intrat. Nec eisdem
quoque sensibus a nobis excipiuntur. Nam splendor
visu, tactu calor admittitur, ita ut etiam per contrarium,
et pergrandi quis frigore torpens, magnum
a longe lumen solis videat: et tenebras caecus
patiens, calore ejus interdum valido contabescat vel
hilarescat.
III.
Longe igitur et ista duo invicem differunt.
Non autem Deo cum sapientia sua, et amore suo,
tam parva, vel tam discrepans, ut ita dicam, est

unitas: nec sapientia et amor Dei ipsius divinae substantiae
qualitates sunt. Neque item ista duo tantisper
ab invicem differunt. Illa quippe unus sol quodammodo
dicuntur, quia in sole uno coaeva illi, et
inseparabilia sunt: non autem idipsum quod sunt
per se singula, ad invicem unum sunt; quoniam,
ut praedictum est, substantialiter ab invicem omnia
differunt. At Pater, et Verbum, et Spiritus, sive
Pater et Sapientia et Amor, ita in uno Deo, vel ita
unus Deus sunt, ut unum ad invicem sine ulla
distantia sit, quidquid per se singula essentialiter
sunt. De Patre et Filio sic habes in Evangelio
Dominum nostrum dicentem: Ego sum in Patre, et
Pater in me. Et: Qui videt me, videt et Patrem. Et: Ego et Pater unum sumus.
Non enim Pater habet

ex alio Filium quam ex se. Neque enim ante omnem
creaturam aliud quidquam erat. Omnia autem
quae facta sunt, sicut scriptum est, per ipsum Filium
facta sunt; si igitur omnia facta, per ipsum facta
sunt, neque ipse factus est, neque ex alia re, cum
nihil aliud esset; sed de se Pater ante omnia genuit
ipsum. Si autem ex substantia Patris natus est Filius,
quoniam in substantia illa nulla pars est (nam
primum principium incompositum est, nec componi
omnino novit, qui omnia ipse composuit), item nec

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.