PL 149, col. 427

Vita S. Anastasii (Galterius Saveyr), J. P. Migne

2.
Gloriosissimus Anastasius confessor Dei, Venetias
oriundus, secundum dignitatem hujus mundi genere
clarus enituit, patre et matre non infimis ortus.
Qui, ab ipsis cunabulis baptismatis unda regeneratus,
a primaevo studiis litteralibus a parentibus traditus
est, in quibus ita curam adhibuit ut tam Graecis
quam Latinis litteris omnibus ad unguem videretur
imbutus. Fuit igitur clarus ingenio, doctus eloquio,
ornatus moribus, amabilis omnibus, ut felices dicerentur
qui talem filium genuissent. Sed quia vir Dei
sapientiam hujus mundi stultitiam apud Deum esse
in divinis codicibus legerat [(I Cor. I)] , et ipsam Veritatem
in Evangelio dicentem audierat: Nisi quis
renuntiaverit omnibus quae possidet, non potest
meus esse discipulus [(Luc. XIV, 33)] ; coepit non sine

divina gratia ad memoriam revocare, et idem apud
se revolvere, quia grave damnum susciperet, si pro
terrenis coelestia amitteret. Haec diu revolvens, tandem
secum deliberavit quod, ut de commissis poenitentiam
ageret, monastico habitu sese committeret.
Sed quia manu missa ad aratrum turpe est retro respicere,
et tortum et inutile sulcum facere, voluit
sanctus vir Anastasius sese primum jejuniis, vigiliis,
et orationibus macerare, ut sic probaret, si,
suscepto monachorum habitu, in proposito gradu persistere
posset, ne resiliret. Subtraxit ergo sibi primum
vinum, in quo est luxuria, quarta et sexta feria
coepit jejunare, sic tamen ut aliquoties carnibus vesceretur;
orationi et vigiliis plerumque insistebat.
3.
Cum vero hoc modo per aliquantulum temporis

carnem suam refrenasset, et jam quodammodo
eam in via boni propositi teneret, abjecit edulia carnium;
et ita maxime vigiliis et orationibus coepit instare
ut a Dominica in Dominicam jejunaret. Sed
cum aliquandiu iterum se sic manciparet, sic confirmatus
est quod sibi visus etiam est firmus et suo
proposito sufficiens. Decrevit ergo satisfacere et
suum propositum perficere. Derelictis ergo parentibus,
domo et cognatis, quaerens locum idoneum, ubi
monachorum susciperet habitum, ad mare Britannicum
pervenit, ad locum, qui Portus Herculis appellatur,
qui et alio nomine, ad Montem sancti Michaelis
in Periculo Maris dicitur; ubi inventa magna
congregatione monachorum, in omnibus religiosorum,

excepto quod abbas per Simoniam subintraverat,
habitum optatum suscepit. De abbatis Simonia
vir Dei penitus ignorabat. Factum est autem post
revolutum annum, cum sederet cum quodam fratre,
et post sermonem habitum de confirmatione
animae, de vita sanctorum Patrum ad invicem quaestio

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.