PL 149, col. 426

Vita S. Anastasii (Galterius Saveyr), J. P. Migne

constet in petendi devotione, et in sedula obsequendi
voluntate. Ad hoc accedit devotio pura, quae cogere
potest, etsi absint omnia supradicta, ut ad perficiendum
quod petitis audacter insistam. Dum enim
curam hanc mihi tanto opere indicitis, posteritatis
aedificationi consulitis, dum ad laudem et honorem
Dei, vitam sancti confessoris ac gloriosissimi Anastasii
vultis reserari, ut posteris sit ad exemplum,
et ad sanctitatis ejusdem viri testimonium. Rogo
ergo et obnixe supplico ut, si quid incuria parum
quaesiero, aut egestate mei ingenii praetermisero,
aut rescissione dignum superaddidero, ne pigeat
lectorem addere quod perspexerit additione dignum,
aut rescindere quod transversi calami nota judicaverit

corrigendum. Denique excusare me poterit devotio
petentium, quae, ut saepe jam dixi, compulit
audere quod ingenii diffidentia dissuaserat.
INCIPIT VITA GLORIOSI ANASTASII.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.