PL 149, col. 431

Vita S. Anastasii (Galterius Saveyr), J. P. Migne · De inventione corporis S. Anastasii (Auctor incertus), J. P. Migne

resurrectionem, gloriosam electorum societatem.
Miror, charissime fili, quod jam diu de vobis
nihil audivi, nullamque de vestra vita cognitionem
accepi: unde mando vestrae dilectioni ut, si bonum
videtur vobis, descendatis ad visitandos fratres, ut,
sicut dixi, desiderabilis praesentia vestra corroboret
et exhortetur eos. . . Bene valete, et pro fratribus
orate. » Vir autem Dei Anastasius, accepta
epistola beati Patris sui abbatis, gavisus est valde;
et Deo gratias referebat quod eum dignaretur ad
fratres suos revocare.
9.
Egressus itaque eremo, pervenit usque ad locum,
qui dicitur, Ad Verum Corpus beati Antonini
martyris, qui alio nomine nuncupatur Fredelas,
ubi cum rogaretur a populo ut corpus beati martyris

in locum novum reponeret, et ad petitionem eorum
se praepararet, oblatus est ei infirmus, qui jam longo
tempore vexabatur a febribus; ipse vero cum aqua
benedicta quam sanctificaverat eum aspersisset, et
signum crucis fronti ejus affixisset, ita sanus effectus
est ac si nunquam infirmitatem sensisset. De
eadem aqua benedicta quoscunque aspersit, a quacunque
infirmitate detinebantur sanitati restituit.
10.
Cum igitur de egressione ejus fama audiretur,
factus est undique concursus populi, qui dolebant
et plangebant se relinqui a tanto Patre, in tribulatione
consolatore, in adversis protectore; eumque
lacrymis et fletibus deprecabantur, ne eos derelinqueret
quos fovere consueverat, quos pabulo divini

verbi refocillare non neglexerat. Sed vir Dei, cujus
laboris merces jam instabat, ut per obedientiam,
sicut supra diximus, ejus accresceret corona, revocanti
se Patri suo abbati obedire volebat; nec infirmitas
febrium, qua graviter detinebatur, eum ab
hoc revocare poterat. Post allocutionem ergo divinae
admonitionis et exhortationis recedens, pervenit
usque ad locum, quem Devotas appellant, ubi, jam
invalescente infirmitate febrium, coepit graviter
aegrotare, in tantum ut hoc morbo certus esset de
corporis sui resolutione. Unde cum ad mitigandum
dolorem, aliquantulum rogaretur quiescere et ad
refrigerandum se balneare, sibi abnegavit utrumque,
subjungens etiam quia, ex quo conversionem
monasticam noverat, nullo balneo usus erat, nec

etiam ad lavandum pedes aut caput aquam dederat.
Sui igitur stadii cursu consummato, percepturus
justitiae coronam in consortio sanctorum, monachus,
eremita, et confessor, XVII Kalendas Novembris,

Notum, manifestum et certissimum, secundum
relationem fide dignorum procerum loci sancti Martini

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.