PL 149, col. 430

Vita S. Anastasii (Galterius Saveyr), J. P. Migne

ad victum nisi subcinericium panem et aquam
requirebat, quae tantum sub mensura, a fratre quem
sub monte reliquerat, accipiebat. Cum autem in his
demoraretur et vita ejus circumquaque audiretur,
coeperunt multi adire eum, et multi ad eum convenire,
ut verbum vitae ab eo audirent, et vitam ejus
quam mirabiliter deducebat cognoscerent, eumque a
quo divino pabulo refocillabantur temporalibus sustentarent.
Sed vir Dei nihil prorsus ab eis ad usum
corporis accipiebat, invitari [ f., divitari] enim a populo
non quaerebat, qui etiam de Evangelio vivere
recusabat. Quidquid ergo offerebatur, per manus
quorumdam fratrum erogabat pauperibus, quos
bonae vitae cognoscebat, et ad hoc idoneos ducebat.
7.
Sed inter haec, cum soli Deo placere quaereret

et ad hoc toto mentis ardore flagraret, antiquus ille
hostis artifex nocendi, adversarius humani generis,
coepit bonis ejus actibus invidere, et die ac nocte
locum subintrandi ad nocendum quaerere. Sed cum
nihil omnino inveniret quod in ejus actibus subripere
posset, nullamque in eum potestatem haberet,
machinabatur quomodo saltem de cella eum expelleret.
Factum est ergo, cum quadam die post finitam
orationem vir Dei Anastasius cellula exiret, et
extra cum duobus fratribus qui ad eum convenerant
sederat, hostis antiquus adfuit, et ignem in cellam
ejus et in altare, quod ad sacrificium offerendum
fecerat, posuit; sed vir Dei respiciens, cum ignem
videret, insidias hostis nefandi agnovit. Unde surgens
et usque ad cellam tendens, hosti ut recederet

praecepit, et signum crucis opposuit igni. Ad cujus
praeceptum hostis recessit, et ad signum crucis
exstinctus est ignis. Quod cum auditum circumquaque
referretur, tunc maxime coeperunt ad eum
indigenae fere omnes convenire, et orationi ejus se
commendare, de commissis etiam ab eo quaerere
poenitentiam; fere enim per triennium quo mansit
in eremo, tot ad eum concurrebant, quod plerumque
omnes montes in circuitu cereis resplendere
videbantur, qui ante cellam ejus a venientibus accendebantur.
Saepe etiam venientibus dixerat se
esse indignum ad quem venirent, se esse monachum
a quo poenitentiam quaererent, et non habere se
licentiam praedicandi, nec poenitentes suscipiendi;

sed quid hoc proderat, cum tamen confestissime
venirent, et lacrymis et precibus eum ad praedicandum
excitarent?
8.
Sed cum Deus laborem ejus vellet remunerare
et ab ergastulo carnis eum evocare, ut major esset
corona, voluit temporalem vitam ejus finiri in obedientia.
Factum est ergo ut vir venerabilis, abbas
supradictus Cluniacensis ecclesiae, desiderio videndi
fratrem flagraret, cum quantum praesentia ejus fratribus
caeteris praestabat, quantumque vita ejus eos
confirmabat, tantum ejusdem absentiam recognosceret;
unde hujusmodi epistolam per manus quorumdam
fratrum ei direxit, quae eum ad monasterium
fratrum caeterorum revocavit. « Dilectissimo filio
Anastasio, frater Hugo peccator, salutem, et in beatam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.