PL 149, col. 433
De inventione corporis S. Anastasii (Auctor incertus), J. P. Migne · Epistola ad Geraldum (Anastasius monachus), J. P. Migne
revelatum, VII Kalendas Julii, per modum qui sequitur.
Fuit quaedam mulier devota dicti loci, quae
plures vigilias in basilica Sancti Martini faciebat, et
vox de coelo sibi dicebat: In loco ubi oras, corpus
esse sancti Anastasii scias, et jacet. Et hoc semel,
secundo et tertio sibi indixit. Propterea ipsa secura
de revelatione, indixit sacerdotibus et clericis ac
senioribus dicti loci qui, cum devotione et fiducia,
locum ubi dixit profunde foderunt; sed non invenerunt.
Domino GERALDO abbati olim filio, nunc, Deo
propitio, venerabili Patri, frater ANASTASIUS, Domini,
qui est, quod habet.
De corpore et sanguine Domini jussisti, venerande
Pater, ut quidquid parvitas mea sentit, imo quod
credit, sanctitati vestrae patefaciat: haec breviter
pro modulo meo, salva fidei puritate, accipiat. Credo
sacrosanctum corpus Dominicum quod in altari
quotidie ex sacerdotis officio consecratur, omni
exsecrata dubitatione, veram ejus carnem esse quae
passa est in cruce; et verum ejus sanguinem qui
manavit ex latere, ut Veritas ipsa testatur: Caro
mea, inquiens, vere est cibus, et sanguis meus vere est
potus. Et qui manducat carnem meam, et bibit meum
sanguinem, in me manet et ego in eo (Joan. VI, 52;
Math. XXVI, 26; Marc. XIV, 22). Ad discipulos cum
panem porrigeret: Hoc est corpus meum, quod pro
vobis tradetur [(Luc. XXII, 19)]
. His igitur, et hujuscemodi
verbis Dominicis fidem praebens, sicut nullum
corpus aliud pro nostra salute traditum praeter suum
scio, ita ut, praefatus sum, nullam ejus aliam carnem
quam quae nata est de Maria Virgine, et resurrexit
de sepulcro, manducari in remissionem peccatorum
credo: neque alium sanguinem bibi, quam qui profluxit
de ejus latere non dubito. Qui vero autumant
illud post consecrationem panem esse materialiter,
et corpus Domini figuraliter tantum, et non veraciter,
carnales carnaliter sapientes, non parum contra
fidem desipiunt, eo quod magis suis corporalibus
oculis quam veritatis attestationibus credunt. Quod
autem panis, et caro, sacramentum, vel figura, tanta
consecratio dicitur, non solum non reprobo, verum
etiam fidei ratione colligens, catholice amplector et
approbo. Panem namque orthodoxe dici nemo qui
probe sapit dubitat, cum eadem Veritas dicat: Ego
sum panis vivus, qui de coelo descendi. Et panis
quem ego dedero, caro mea est pro mundi vita [(Joan.
VI, 51)]
. Sacramentum vero, quia sub earum specie