PL 149, col. 434

De inventione corporis S. Anastasii (Auctor incertus), J. P. Migne · Epistola ad Geraldum (Anastasius monachus), J. P. Migne

Et iterum vox de coelo eidem devotae mulieri
dixit quod foderent profundius eumdem locum,
et sanctum corpus invenirent. Et ita factum fuit, et
invenerunt sanctum corpus; de cujus revelatione in
supradicto loco fuit magna solemnitas, et fit quotidie,
et de circumvicinis locis ad eamdem solemnitatem
devote conveniunt, ad honorem et decorem
ejusdem confessoris et monachi magistri sancti Anastasii,
cujus anima paradisum possidet.

visibili quae videntur, secretius virtute divina caro
consecratur, quatenus hoc sit interius in veritate,
quod creditur fidei virtute. Figura autem, dum aliud
intelligitur quam quod visu corporali et gustu sentitur.
Quippe cum Agnus Dei Christus qui in Patris
dextera gloriatur, quique jam non moritur, et mors
illi ultra non dominabitur, ob suae passionis memoriam
in mysterio tantae immolationis immolatur.
Ergo post tanti mysterii consecrationem, sic veram
Dominici corporis Eucharistiam me credo sumere,
ut tamen nullo modo negem in figura vel sacramento
esse. Alioquin si absque sacramento, vel figura, Dei
Agnum dentibus vorari crederem, in magnum, ut
ait Pater Augustinus, facinus incurrerem. Atqui eo
uberius veritate fruor, quo plenius figuram, vel sacramentum

inesse, illustrante sancto Spiritu, intueor.
Haec itaque, beatissime Pater, quae dico, quam
pluribus sanctorum Patrum dictis devotissime fulcirem,
ni, fateor, hujus epistolae prolixitatem formidarem.
Tria solummodo eximiorum doctorum testimonia
inseram; quatenus vobis satisfaciam me vel
optime credere, vel solerti vigilantia et sagaci perquisitione
haec indagasse, cautaque intelligentiae
lance pensasse. Beatissimus namque Cyprianus ad
populum, in eo opere ubi de hoc sapido gaudio loquitur: Hoc accipite,
inquit, in pane, quod pependit
in ligno; et hoc accipite in calice, quod manavit ex
latere. Haec eadem verba et sensa egregius doctor
Augustinus in sermonibus ad neophytos locutus est.

Sanctus vero Ambrosius in eo libro quem de Sacramentis
edidit, ait: Quia ipsa est caro Christi in sacramento,
et sanguis, quae in cruce pependit, et fluxit
e latere, et quae ex Virgine Maria sumpta, et non
alia, inquit, sed ipsa. Ecce, Pater Geralde, habes
veracissima veracissimorum testimonia. Si autem
te scire delectat quomodo alii Patres nostri haec
eadem sentientes concordent; quaere quae beatus
Hilarius in octavo libro de Trinitate commendat:

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.