PL 149, col. 585
Meditatio super Salve Regina (Auctor incertus), J. P. Migne
O vita, carnales vitas ad nihilum redigens! O vita
certe contraria mundi vitae! Qui enim vult te habere
se affligat, delicias respuat, delicata quaeque contemnat;
et qui amplius mortificatus fuerit, te amplius
possidebit. O vita divina fortificans potestate,
impetratione divinam sapientiam exhalans, et divina
vegetans bonitate. Si vita mea es, cur non semper
vegetas vitam meam? Quis mihi tribuat ut semper
gaudeam beneficio hujus vitae? dulcedo. Vere dulcedo,
qua amaritudinem peccatorum impetrando
expellis, quae nobis dulcorem gratiae acquiris, quae
ad suavitatem patriae coelestis contemplantes introducis,
et demum ad ipsam possidendam adducis. O
dulcis Domina, cujus sola memoria affectum dulcorat,
cujus magnitudinis meditatio mentem elevat,
cujus pulchritudo oculum interiorem exhilarat, cujus
amoenitatis immensitas cor meditantis inebriat!
O Domina, quae rapis corda dulcore tuo, et nunc
cor meum, Domina, rapuisti; et ubi, quaeso, posuisti
illud, ut ipsum valeam invenire? Nunquid in sinu
tuo, ut meipsum inveniam, collocasti? Nunquid inter
tua ubera posuisti? fortasse ibi posuisti illud, ut
quod friguerat, amore tuo succensum calefiat, ut a
te nequeat separari. O raptrix cordium! Quando restitues
mihi cor meum? Quare sic corda simplicium
rapis? Quare violentiam, imo benevolentiam facis
amicis? Nunquid vis ipsum tenere? Cum illud a te
postulo, mihi arrides; et statim tua dulcedine consopitus
quiesco, cum in me reversus, iterum illud
postulo, me amplexaris, dulcissima, et statim inebrior
tuo amore. Nunc cor meum non discerno a tuo. Nec
aliud petere scio a te nisi tuum. Sed, ex quo sic est
cor meum tuo amore inebriatum, tuo amore consopitum,
guberna cum tuo, et in sanguine Agni conserva
et in latere filii tui colloca, ut solum quae sentis
sentiat, et solum diligat quae tu amas, non in
terra, sed in coelo sit tecum. O! beatum cor est,
cui datum est semper, vel quasi semper, Dominam
meditari; cui datum est semper inter delicias Domini
gloriari; necnon compati Filii passioni. O mirabilis
et amabilis cordis dulcedo, cui caetera et patrem,
matrem et filios, vel ea quae ad ipsos spectant, fetidissima
et amara videntur. O dulcissima Domina, dulcissimum
fructum habens, dulcissime corda attrahens, dulcissima
bona largiens, dulcissima quaeque promittens,
dulcissima corda tu reddis. O quam dulcis es, Domina
mea! O certe quam dulcis, et quam dulcissima
in deliciis, dulcissima habens ubera pietatis, et
summe benedicta! Tunc assequar quae intendo, tunc
possidebo quod spero, quia tu es spes nostra.
Nonne tu es Domina regni? nonne tu es Mater
praemii, scilicet Christi, qui est praemium bonorum
ac beatorum? Nonne tu es quae nos tantum desideras
exaltari? Nonne sine comparatione plus nos diligis
et bonum nostrum procuras quam mater carnalis?
Si ergo nos vis facere gloriosos, imo quia vis, quis
poterit prohibere? Quid enim habes aliud facere nisi
Filium exhibere? Ipso est meritum, et praemium
nostrum, et gloria nostra est. Sperent ergo in te, qui