PL 149, col. 584
Meditatio super Salve Regina (Auctor incertus), J. P. Migne
quia non est in hac vita sic desperatus,
sic miser, cui non impetres salutarem misericordiam,
si quis ad tuum declinaverit regimen. Certe, Domina,
cum te aspicio, non nisi misericordiam cerno.
Nam pro miseris mater Dei facta es. Misericordiam
miseris genuisti. Undique, Domina, misericordia tu
vallaris, solum misereri appetere tu videris. Multum
es sollicita de miseris, hos in tuos filios adoptasti,
hos regere voluisti, Domina, et ideo Regina misericordiae
debite tu vocaris. Quid ergo de caetero, Domina,
formidamus? Quid timemus? Quid ad te gradu
concito non venimus? Et quis a te, quae petierit,
non habebit? certe nescio, nisi qui se miserum non
cognoscit. Quia non subest de nobis tuo regimini,
nisi miser, aut etiam qui se cognoscit miserum, et
de tua misericordia confidit. Illi ergo paveant soli,
qui se existimant justos esse, et superbi et praesumptuosi,
qui tuo regimini non subsunt, et etiam illi
miseri, qui tuam misericordiam non requirunt. Nos
ergo miseri tecum de caetero consolemur, tecum
modo Domina habitemus; te mentis visceribus amplectamur,
quia tu es vita.
3.
Vita vere, quae mortem superbiae humilitate
vicisti, quae nobis vitam gratiae impetrasti, quae vitam
gloriae genuisti, et non est dubium quod vitam naturalem
a multis periculis liberasti. In omnibus enim
te vitam morti opponis, cum videris expedire. O vita
mirabilis, quae mortuos vivificare conaris! Per te,
Domina, est regressus de privatione ad habitum. O
vita mortem non timens, mortem expellens, mortales
immortales constituens! O certe vita amabilis,
vita desiderabilis, vita delectabilis! O vita non senescens,
sed potius senes ad juventutem reducens!