PL 149, col. 583

Meditatio super Salve Regina (Auctor incertus), J. P. Migne

Ad salutandam beatam Virginem, primo debes
ejus magnitudinem considerare; nec enim amplius
circa Filium suum potuit elevari quam ut Mater
Domini vocaretur. Exsultans ergo, et admirans magnificentiam
Matris nostrae, devote et reverenter, ac
confidenter ad ipsam accedens dicito: Salve. Hoc
dicto resilias in tuam parvitatem a magnificentia
Matris Dei. Et dic, patientiam habe in me, Domina,
quia ego vilissimus hominum audeo assistere tantae
Dominae, et salutare te praesumo Reginam coelorum,
Dominam angelorum, Matrem Dei mei, sed de tua
benignitate, Domina, humili, ac humilitate benigna
confido, quod me indignissimum sustinebis. Et quamvis
sis arca Dei, sine comparatione nobilior arca
Veteris Testamenti, et ego multo ignobilior; attamen

cum te tetigero corde, ac salutavero ore, non credo
percuti, sed tuo amore potius inflammari, et a tua
pietate largissima in omnibus exaudiri. Ergo Salve,
Regina, sub tuo regimine, Domina, de caetero volo
militare, me totaliter dominationi tuae committo, ut
me plenarie regas et gubernes. Non me permittas
mihi, quia sum mihi ipsi conscius nimis. Quidquid
enim mihi dimiseris, noveris miserrime destruendum.
Sed cum plenus sum miseria, et a planta pedis usque
ad verticem putrefactus putredinem generem
et horrorem, quomodo me regere dignaberis tam
nobilis creatura? Certe quia tu es Regina misericordiae.
2.
Et qui sunt misericordiae subditi, nisi miseri? Sic

ergo misericordiae Regina es, et ego miserrimus sum,
omnium subditorum tuorum maximus peccator.
Quomodo ergo, Domina, in me non exercebis tuae
miserationis effectum? Vere Domina, Regina es misericordiae,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.