PL 149, col. 587

Meditatio super Salve Regina (Auctor incertus), J. P. Migne

deliciis nos foves, et nutris. Ad te clamamus. Quomodo
non clamaremus, Domina, qui vulnera sustinemus,
plagas sentimus, qui undique ab inimicis
circumdamur et terremur! Clamamus, angustiati
et miseriis infinitis oppressi. Clamamus cordis anxietate,
stomachi vacuitate, doloris acerbitate, aut forte
erga te amoris immensitate. Clamamus. Ne tibi erga
nos somnolentia inducatur, quae nos die nocteque
custodis. Quare obdormis, Domina? Surge, adjuva
nos. Clamamus, etiam ut necessitatem nostram
pandamus, quia clamare nos necessitas compellit.
Necnon clamamus ut ad compassionem te, Domina,
invocemus. Nam propter hunc clamorem raucae
factae sunt fauces meae. Quid ergo amplius affligi
permittis? Si ergo multum tardaveris, vocem amittam

clamando, et ad te amplius vociferari nequibo.
Heu mihi, quid tunc faciam, cum nec exaudire me
poteris, nec audire? Tunc quid faciam, Domina,
cum a te fuero penitus destitutus? Tunc quid faciam,
cum tua ubera non poteris ministrare? Cito, Domina,
subvenias clamanti, ne manibus subjaceam inimici.
Curre, festina, Domina, tuum nequissimum ac infidelissimum
servum ad te clamantem parcendo
adjuva, et eripe de manibus inimici et a periculis
tui hostis. Si non aliud, Domina, allicere te deberet,
nisi quia tuus hostis audet nos servulos invadere
fraudulenter, deberes quantocius festinare. Curre,
et libera nos, Domina, propter eorum superbiam
reprimendam. Curre ne inimicus glorietur in tuis
clientulis dominari. Curre, ne dicant: Ubi est eorum

Domina, de cujus clementia confidebant? Ne
mireris, Domina, si clamamus, quia sumus a te
nimium elongati. In regione longinqua dissipavimus
partem nostram. Qui si prope essemus planius possemus
loqui, et ideo memores uberum tuorum ad
te clamamus. Exsules a patria, exsules a visione
divina; nec non exsules a gratia, exsules a consolatione
materna! O anima mea, cur non es potius
separata a corpore quam a tua Domina exsulata?
Si es exsulata a matre, exsulata es a capite Christi.
Et quomodo potes miser sine capite ambulare?
Nonne sine capite ambulare esset monstrum? Heu
mihi, cur sum in tam longum exsilium relegatus?
Quando videbo Deum Salvatorem meum? aut quando
potero saltem meam Dominam intueri? Non dubito,

Domina, quod si ad te tanquam exsules clamaremus
corde, te et Filium tuum possideremus plene. Cur
ergo volumus hic quiescere tanquam cives, cur non
ad patriam anhelamus? Cur non affectamus Matrem
dulcissimam amplexari? Quid non desideramus secum
et cum Filio suo commorari? O Domina, dum
hic sumus exsules, constituas nos ne hic, tanquam
in patria confidentes, te et tuum Filium quaerere
desistamus. Sic tamen constituas in corpore, ut
semper tecum simus cives in mente.
6.
Filii Evae. Vere filii Evae, quia superbi, praesumptuosi,
ambitiosi, avari saltem libris et scientia,
et utinam non re alia! gulosi, carnales, et inobedientes,
et breviter, ipsam Evam in omnibus sequentes,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.