PL 149, col. 588

Meditatio super Salve Regina (Auctor incertus), J. P. Migne

proni sumus ad malum, difficiles vero ad
bonum. Et si contingat aliquem filium bonorum
operum generare, cum quodam cordis dolore, et
tristitia parturimus multoties, sed malum cum laetitia
perpetramus. Non nobis sufficiunt mala nostra,
sed sicut Eva Adam, ita et nos aliquos inclinamus
ad mala. Et sicut ipsa excusabat se, ita et nos in
nostris defectibus excusamus, aut saltem, si possimus,
in alios retorquemus. Taedet nos vesci ligno
vitae, Christum Dominum, scilicet in cruce contemplari,
et manus ad lignum vetitum applicamus. Non
curamus per contemplationem paradisi deliciis consolari,
sed potius volumus in peccatorum faecibus
habitare, et vanissima quaeque tractare, imo ut verum
dicam, fetidissima stercora masticare? Heu,

quanta insania, et vanitas, et caecitas inaudita! Plus
enim nobis placet, in labore nimio, et sudore vilia
et mortem nostram acquirere quam cum omni dulcore
et suavitate vitam non solum acquirere, sed
etiam quodam modo possidere aeternam, et gloriae
Dominum degustare. Et nisi, Domina, nos adjuvisses,
fortasse ad inferni profundissima venissemus.
Non est, Domina, quod nos valeat excusare, quia
non te, sed Evam in omnibus imitamur, imo potius
transcurrimus in malis. Et ideo hoc a tuo clementi
suffragio cognoscentes, per te, Domina, de tanta
miseria sublevari sperantes, propter hoc, ad te,
Domina, suspiramus, suspiramus autem de bonae matris
absentia, venire ad te, Domina, cupientes. Suspiramus,
ad te, Domina, videre tuum Filium affectantes.
Suspiramus,
tanquam parvuli ad ubera anhelantes,
tanquam filii, et indigni ad tuos maternales complexus
tendentes. Ad te suspiramus desiderio. Ad te suspiramus
amore interno, tuo nimis inebriati amore.
Nullus enim, nisi tuus amor, quo erga te sumus inebriati,
Domina, intrinsecus, cogit nos ad te Domino
[ f., desiderio] suspirare. Quis enim te non diligat, et ad
te non suspiret desiderio, ad te reparationem omnium,
amoris caminum, pulchriorem sole, dulciorem melle,
bonitatis thesaurum, honestatis speculum, omnis
sanctitatis exemplum? Omnibus enim amabilis,
affabilis, omnibus delectabilis. Sedes es sapientiae,
fluvius clementiae, radius deitatis; nec est, qui se
abscondat a calore tuo. Sic ergo ad te desiderio et
amore medullitus suspiramus. Suspiramus nos, et

vehementi dolore; nam undique nos angustiae premunt.
Quomodo [ f., amodo] ergo ad te, solatium miserorum,
refugium expulsorum, liberatio captivorum, sponsa
adultorum, Regina stellatorum, Domina universorum,
etiam inimicorum, non est qui tuae voluntati
valeat obviare. Et ideo sic afflicti, sic miseri, ad
talem tam dulcem, tam suavem, in omnibus adjutricem,
lignum vitae, consolationis radicem, ad te,
talem, inquam, Dominam suspiramus.
7.
Gementes et flentes in hac lacrymarum valle.
Tu, Domina, nonne vides quod totaliter sumus amaritudine
pleni? Intus sumus gementes, exterius flentes,
in hoc lacrymoso loco jacentes. Onerati peccatis
gemimus, aggravati molestiis flemus, abundantes

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.