PL 149, col. 651

Antiquiores consuetudines Cluniacensis monasterii (Udalricus Cluniacensis), J. P

matut. quae praecesserunt propter causas superius
relatas, habeantur quoque ad vesp. Et de officio
hoc est sciendum quod si brevis pro aliquo defuncto
ita venerit, ut pro eo fiat ante nonam,
tres tantum collectae sunt dicendae. Prima quae
alias solet dici pro familiaribus; secunda pro
fratribus nostrae congregationis; tertia pro omnibus
fidelibus defunctis. Et propter hoc consuetum officium
non omittatur, si tempus et dies est hujusmodi,
ut rite post vesperas agatur. Verum quod primum
est pro quolibet nuper defuncto, quacunque hora
agitur praedicta collecta, primo quoque loco non
mutatur, et tunc non est pro familiaribus dicenda.
Item, si talis anniversarius evenerit pro quo sunt
pulsanda omnia signa, habebit primum locum ea de

anniversario collecta. Aut si anniversarius est talis
feminae, dicenda primo et pluraliter ea collecta quae
est pro feminis. At si unum officium est utrumque
primum pro aliquo nuper defuncto, et pro aliquo
tali anniversario, praeponenda est semper illa pro
nuper defuncto, cui et amplius non contigit ut
quisque ejus pro hujusmodi meminisset. Quod ipsum
quoque observandum est in appendentibus et
vesperis et matut. In festivitatibus Quadragesimae
vesperae pro defunctis, qui tunc dicuntur, tam sunt
praecipue pro familiaribus, quam et matut. laudes;
ideo non aliae collectae, nec alio subjunguntur ordine
quam ad matut. Ad psalmos, qui post completorium
quoque sub silentio dicuntur, sunt hi versiculi
et collectae: Quoniam tu illuminas, etc. Quoniam in

te erip. Dominus, illuminatio. Dominus, protector vitae.
Exsurge, Domine. Deus, qui illuminas noctem, etc.
CAPUT VI. De missarum solemniis; et 1º De majore missa privatis diebus.
Interrogatio. Quot missas acturi estis quotidie
generaliter in conventu?
Responsio. Duas: primam de die, alteram, si est
dies privatus, pro defunctis. De quo ut ultro inseram
quod tu tamen quaerere non libenter negligeres,
majorem missam tu privatis diebus solet iterum
letania praevenire, quae tamen non est multum
prolixa, tribus tantum sanctis de singulis ordinibus
nominandis. Prima collecta praemissa, hae rite sequuntur:
De cujus dextera beatum Petrum. Concede,
quaesumus, omnipotens Deus, ut inter sanctae.
Quaesumus, omnipotens Deus, ut famuli. Omnipotens
sempiterne. Deus qui fac. Deus a quo. Omnipotens
sempiterne Deus, miserere famul.
Ab oct. Paschae
usque ad festum S. Michaelis: A domo tua, quaesumus.
Quorum cum quaedam satis sint nota propter
quid dicantur, de quibusdam tamen dubitari potest.
Quarta est pro regibus aliisque principibus; quinta
pro episcopis et abbatibus nostris; sexta pro familiaribus
nostris; septima pro regibus Hispaniarum
per vices, et aliae collectae. Si est causa pro qua
opus fuerit, adjiciuntur, ut, verbi gratia, pro iter
agentibus, pro infirmis, vel pro qualibet alia tribulatione
superveniente. Cantus autem totus simpliciter

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.