PL 149, col. 652
Antiquiores consuetudines Cluniacensis monasterii (Udalricus Cluniacensis), J. P
et eodem modo quo in aliis Ecclesiis cantatur.
Solus introitus, sicut et alias moris est, secundo
post Gloria Patri, ter repetendus. De versibus offerendis
nihil aliud referre novi, nisi praecentor secundum
quod sibi videtur imponit, nunc unum,
nunc omnes, maxime propter offerentes. Nam per
tres dies septimanae quotquot sunt de sinistro choro
ab his offertur, pax datur et accipitur; et quibus
visum fuerit ab his corpus Domini sumitur, propter
quod etiam tres hostiae consecrantur; per alios tres
a dextro eadem vicissitudine et pacem accipiunt, et
communicant, si qui volunt.
CAPUT VII. Pro quibus dicuntur collectae in missa pro defunctis.
Ad missam pro defunctis, tam de primo choro
quam de altero, solent omnes offerre. Hujus collectae
nunc plures, nunc potiores; numerum tamen
decimum non excedunt. Persaepe autem prima solet
collectarum eadem quae ad officicium est prima; et
ejus secunda, hic etiam secunda pro anniversariis;
tertia pro pontificibus; id est Deus, qui inter apost.;
quarta pro familiaribus nostris; quinta pro fratribus;
sexta pro regibus Hispaniarum. Omnipotens
sempiterne Deus in cujus humana conditio; septima
pro regina Hispaniarum, et pro sororibus et aliis feminis
familiaribus; octava, Inclina, Domine, aurem
tuam, parentibus et consanguineis nostris; nona
pro omnibus qui in loco nostro sunt sepulti; decima
pro omnibus fidelibus defunctis; novissima pro vivis
et defunctis, id est, Sanctorum tuorum. Caeterae in
alio loco jam sunt praenotatae pro quibus dicantur.
Sed sicut ordo collectarum aliquando mutatur ad
officium, ita per vices etiam mutatur hic vel propter
aliquem nuper defunctum, vel propter aliquem anniversarium;
post duodecim quoque lectiones, sicut
semper matutinae defunctorum familiaribus nostris
sunt deputatae, ita missa defunctorum deputata est
pontificibus Romanis, et propterea tunc prima collecta
pro eis dicenda, et duae de medio auferuntur
quae et matut. familiaribus nostris deputatae, sunt
auferendae. Sequentes autem tenent ordinem supra
memoratum; sed earum, quas dixi post duodecim
lectiones auferendas, ut adhuc meminerim, tanta
est multitudo illorum qui omnes professi sunt congregationis
nostrae ut rarissime his defunctis careamus,
pro quibus septem officia simul cum septem
missis sunt agenda; et propterea non est alia quae
tam frequenter prima dicatur quam ea quae pro hujusmodi
est constituta, id est, Deus cui prop. At si
evenerit talis anniversarius pro quo pulsanda sunt
omnia signa, praeponenda est ea de anniversario
collecta. Quod si missa prima celebranda est pro
quolibet nuper defuncto, sive corpus defuncti praesens
sit, sive non, dicenda est pro eo ea prima collecta
quae solet alias pro familiaribus dici, id est Omnipotens sempiterne Deus cui nunquam;
et postea
quam semel dicta fuerit, ea vice non est dicenda pro
familiaribus secundo. At si evenerit simul et talis