PL 149, col. 653

Antiquiores consuetudines Cluniacensis monasterii (Udalricus Cluniacensis), J. P

anniversarius et prima missa pro fratre nuper defuncto,
quod in alio loco de officio jam dixi, hic etiam
tenetur ut illa collecta pro nuper defuncto praeponatur,
et ea quae est de anniversario sequatur. Et
hoc notandum ut illa prima missa pro nuper defuncto
nunquam dicatur, nisi prius officium sit praemissum.
De cantu autem missae defunctorum non est
multum quod opus sit ut dicatur; quod tamen
aestimaverim non tacendum. Quoties solito
solemnius agitur sive pro recens defuncto, sive pro
anniversario, primus puerorum cappa indutus tenet
chorum, a duobus pueris albis indutis cantatur graduale,
vel quod ab aliis responsorium appellatur, et
ita ut, versu finito, graduale a principio repetatur.
Aliquando talis anniversalis agitur tam celebris ut

duo pueri rursus graduale cantaturi sericis induantur
tunicis, et duo fratres cappis ad tractum cantandum,
qui tamen satis raro cantatur.
CAPUT VIII. De majore missa in diebus Dominicis.
In Dominicis diebus ad majorem missam introitus
post versum dimidius solet recautari, post Gloria
Patri totus. Gloria in excelsis Deo nunquam omittitur
nisi in Adventu Domini, et a Septuagesima usque
ad Pascha. Una tantum collecta est dicenda.
Graduale a duobus albatis cantatur, ita ut versu finito
a principio repetatur. Item alleluia a duobus.
Versus offertorii omnes cantant. Tamen nisi unus
offert, sed quinque simul hostias; ut qui voluerint

possint communicare. Pacem accipiunt universi.
Ipsae autem hostiae cum fuerint consecratae, mutantur
quatuor cum illis quae in pixide, et in aurea
columba super altare pendente jugiter servantur;
maxime propter infirmos, ut quidquid de eis eveniat,
viaticum sit in promptu. Mutantur autem per
manum diaconi in omni die Dominica ea de causa,
ne longo situ aliquo modo fiant deteriores.
CAPUT IX. Item de missa matutinali in diebus Dominicis.
Tunc ad missam quoque matutinalem in eisdem
diebus veniamus; haec nimirum non alia solet esse
quam et major, scilicet de die. Post primam collecta
secunda est de Trinitate. Postea hae omnes quae in

privatis diebus ad majorem missam dicuntur, et
novissime Sanctorum tuorum. Cantatur autem absque
Symbolo apostolico, nisi aliquando eveniat, ut
propter aliquam tribulationem plebs rusticana convocetur
ad eamdem missam audiendam; tunc non
omittitur. Si est in Quadragesima, absque tractu,
si in paschali tempore cum uno tantum alleluia.
Solus prior offert unam tantum hostiam. A diacono
accipit pacem alicui foris chorum de popularibus
dandam. Diaconus quoque ex more communicat.
CAPUT X. De processione Dominicali.
Missa matutinali finita, confestim a sacerdote
qui majorem missam cantabit, sal et aqua consecratur;

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.