PL 149, col. 654

Antiquiores consuetudines Cluniacensis monasterii (Udalricus Cluniacensis), J. P

nisi forte in aliis praecipuis festis; tunc
alius quam qui missam cantabit stola praecinctus,
facit consecrationem; qua consumpta aspergit primum
cum aqua benedicta pavimentum in circuitu
altaris majoris, et aliorum altarium quae sunt in vicino,
et postea fratres. Uno converso cum cruce
sinistro ejus lateri jugiter adhaerente, et altero consecratam
aquam praeferente perlustrat claustri officinas,
in singulis unam collectam benedictionalem
dicendo. Primum domum infirmorum; 2, dormitorium;
3, refectorium; 4, coquinam regularem;
5, cellarium. Conventus eum exspectando facit primam
stationem in ecclesia Sanctae Mariae, ubi
et una collecta de ipsa tonali est pronuntiatione dicenda;
secunda ante dormitorium; tertia ante refectorium;

quarta simul cum ipso in vestibulo ecclesiae;
quinta a pascha usque ad Pentecosten ad sanctam
crucem, ubi rursus mos est ut de illa una collecta
dicatur. Singulas collectas hic nominare non
vacat, quia satis sunt notae, nisi de duabus, nescio
si apud Teutonicos ita sunt in usu; una quae ante
portam ecclesiae dicenda est inter cantandum, id est, Domine Jesu Christe;
altera quae in choro, Via sanctorum
omnium.
CAPUT XI. De diversitate solemnitatum.
Interrogatio. In aliis festis, si processionem non facitis,
nunquid tamen alia omnia tenetis et observatis,
quae in diebus Dominicis sunt observanda, aut est quidquam

quod addere soleatis?
Resp. Alia sunt plura in quibus nihil agitur amplius
quam in qualibet Dominica die; et alia sunt in
quibus hoc superadditur quod invitatorium cantaturi
albis induantur, et quod sacerdos, lecto post nocturnos
Evangelio, cum alba redit in chorum, ut
albatus ad canticum Evangelii altare incenset, ut in
Depositione S. Hilarii, in Octavis Epiphaniae, in Festo
S. Agnetis, S. Agathae, S. Matthiae, in Depositione
S. Gregorii, S. Benedicti, in Annuntiatione S. Mariae,
in Octava Ascensionis Domini, in Depositione
S. Confortiae virginis, in Octava S. Joannis Baptistae;
in Translatione S. Martini, in Octava Translationis
S. Benedicti, in Depositione S. Brictii, in Octava

S. Martini, in Depositione S. Clementis, in Octava
S. Andreae; in Nativitate S. Luciae, in Depositione
S. Silvestri; et hoc ipsum fieri solet in quinque
Dominicis diebus, id est in prima Dominica Adventus;
in Septuagesima, Quadragesima, et Ramis palmarum.
Sunt alia quae in hoc praecellunt quod formae in
choro tapetibus cooperiuntur, quod ad vesperas et
matutinas ante altare cerei quinque accenduntur.
cum alias, nisi tres quod sacerdos altaria incensat in
cappa, quod ad easdem horas duo pueri responsoria
decantant, et Benedicamus pronuntiant, quod ad nocturn.
duo lectores et non plures, responsoria quartum,
8 et 12 cantant, quod ipsum respons. duodecim
recantant, quod ad majorem missam omnes qui cantare

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.