PL 149, col. 662

Antiquiores consuetudines Cluniacensis monasterii (Udalricus Cluniacensis), J. P

hymnus, Crux fidelis, qui reciprocando
cantatur. Pavimentum tapetibus est constratum;
maxime propter illos qui in albis sunt crucem
adoraturi. Et primum quidem sacerdos casula et
stola exutus. Post pueros adorant infirmi. Quando
crux aufertur, imponitur antiphona, Super omnia
ligna, et venia petitur secundo. Si quis popularium
crucem adorare voluerit, huic locus retro altare
datur. Die priore, praecentore providente, tantum
est reservatum eucharistiae, de quo iterum possint
omnes communicare. Eo quo reposita est proceditur
rursus cum incenso et candelabris duobus, ut
frangatur et dividatur sicut sumendum est, a duobus
prioribus albis et casula indutis; et ab uno
illorum calix tenetur cum vino non consecrato:

hoc modo defertur ad altare, ubi a sacerdote sola
Dominica Oratio dicenda est, illaque collecta, Libera
nos; et cum manifeste dicatur, Per omnia saecula
saeculorum, illud, Pax Domini, non sequitur,
quia nec signum pacis eo die datur. Aliquando
erat illa diligentia ut, postquam omnes communicaverant,
quidquid residuum erat ab eisdem presbyteris
qui apportaverant cum magna reverentia,
et cautela sumeretur, et nihil omnino in crastinum
remansit. Quod etiam ego non aliter novi,
nisi generaliter consuetudo sit aliarum Ecclesiarum,
de quo tamen non hic modo magnopere
curatur; et tam hoc die quam in alio, si quid
communicantibus supererit, reservatur. Postquam

autem omnes communicaverint, percutitur tabula,
ut fiat oratio vespertina. Exeunt fratres pedes lavare,
et se calceare. Quibus redeuntibus omnes simul
tabulae percutiuntur, et vesperae decantantur
sub silentio, et cum eisdem psalmis prioris diei, nisi
primus aufertur, et pro eo ponitur in novissimo
psalmus centesimus quadragesimus tertius. In refectorio
non habetur nisi panis et herbae crudae,
vinum justitiis infusum magis datur ad eleemosynam
quam quisquam bibat; quod etiam fit secundo cum
iterum pergunt in refectorium quasi more solito
bibituri; verum de collatione surgunt ad Charitatem,
et de vino quod tunc propinatur nullus omnino
praesumit abstinere, ut non aliquantulum gustet.
Custodes Ecclesiae statim post vesperas singula desuper

incoeperunt altaria lavare diligenter, primum
cum aqua, postea vino; ad quod etiam opus nec
spongia carent, quemlibet imbibente liquorum, ut
cum ea nitidius ipsa laventur altaria.
Inter. Altare principale eratne nudum quando
corpus Domini dabatur?
Resp. Minime; uno interim linteo erat opertum.
Inter. In loco illo passionis: Diviserunt sibi vestimenta
mea, simulaturne aliquo modo a vobis?
Resp. Certe simulatur, duobus panniculis in altari
positis, et eadem vice hinc et inde per duos
fratres abstractis; sed, ut modo fatear quod verum
est, de industria celavi, quia, quamvis nullum sit
malum, tamen id non fit cum Apostolo perhibente
se per fidem, et non per speciem ambulare (II Cor.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.