PL 15, col. 1573

Expositio Evangelii secundum Lucam (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

infudit: solus enim per omnia ex natis de femina
sanctus Dominus Jesus, qui terrenae contagia corruptelae
immaculati partus novitate non senserit, et
coelesti majestate depulerit.
57.
Nam si litteram sequamur, quomodo sanctus
omnis masculus, cum multos sceleratissimos fuisse
non lateat? Numquid sanctus Achab? Numquid
sancti pseudoprophetae quos ad Eliae preces ultor
coelestis injuriae ignis assumpsit? Sed ille sanctus,
per quem figuram futuri mysterii pia legis divinae
praescripta signabant; eo quod solus sanctae Ecclesiae
virginis ad generandos populos Dei immaculatae
fecunditatis aperiret genitale secretum. Hic ergo
solus aperuit sibi vulvam. Nec mirum; qui enim
dixerat ad prophetam: Priusquam te formarem in

utero, novi te: et in vulva matris sanctificavi te [(Jerem.
I, 5)]
. Qui ergo vulvam sanctificavit alienam, ut
nasceretur propheta, hic est qui aperuit matris suae
vulvam; ut immaculatus exiret.
[(Vers. 25.)] Et ecce homo erat in Hierusalem, cui
nomen Simeon: et homo iste justus, et timoratus, exspectans
consolationem Israel.
.
58.
Non solum ab angelis et prophetis, a pastoribus
et parentibus, sed etiam a senioribus et 1301
justis generatio Domini accipit testimonium. Omnis
aetas, et uterque sexus, eventorumque miracula
fidem astruunt. Virgo generat, sterilis parit, mutus
loquitur, Elizabeth prophetat, Magus adorat, utero
clausus exsultat, vidua confitetur, justus exspectat.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.