PL 150, col. 1641
De gestis pontificum Anglorum (Willelmus Malmesburiensis), J. P. Migne · Praefatio in sua astronomica (Wilhelmus Hirsaugiensis), J. P. Migne
extorquere vel exposcere praesumat, neque
in eorum oratorio episcopalem cathedram constituere
aut missarum solemnia ibidem gerere, praeter si
a religioso abbate et congregatione ascitus advenerit.
Presbyterum vero si necesse habuerint pro missarum
solemniis sibi ordinari aut diaconum; a reverentissimo
episcopo, qui e vicino est consecrandum
exspostulent; illo duntaxat quae ad sacram regulam
pertinent sub divino judicio perquirente, et absque
muneris datione ordinante. Si autem et religiosum
abbatem obire contigerit, et ad electionem alterius
fuerit ventum; illum, quem religiosa congregatio
servorum Dei communi consilio delegerit, promovendum
e vestigio; ut non detrimentum monachicae
conversationis disciplina incurrat, vel res monasterii
abbatis privatione depereant. Praesul quoque, qui
similiter in vicino fuerit, ex apostolici pontifici auctoritate
orationem ei abbatatus attribuat. Dum haec
ita sint, si quisquam episcoporum, presbyterorum
vel cujuslibet ecclesiastici ordinis clericus, sive
etiam laicus, cujusque dignitatis fuerit, haec a nobis
sub divino judicio statuta transgredi vel temerare
tentaverit: reum se noverit ante conspectum Dei,
et a participatione corporis salutiferi et sanguinis
Domini alienum. Condemnationem, quam Judas
Iscariotha assecutus est, assequatur; et ab apostolorum
principe, ut Ananias et Saphira, percellatur,
nisi de incoepto temerariae praesumptionis poeniteat.
Vita vero, salus et beatitudo perpetua his, qui haec
conservaverint, et conservari mandaverint. Bene
valete, dilectissimi fratres. »
Paginae hujusce praerogativa Aldelmus triumphans,
simulque benedictione antistitis et sacrarum reliquiarum
pignoribus fretus, redeundi domum iter
impiger adoritur. Devehens secum multimoda peregrinarum
mercium pretia; quae patriae nova et mirabili
inferret copia. Inter quae fuit altare ex splendenti
marmore, candido colore, sesquipedali crassitudine,
quaprupedali longitudine, latitudine trium
palmarum, labio ex eodem lapide prominenti in
circuitu pulchre densatum. Camelus, ut dicitur,
(Quod enim nostrae regionis animal tantam sustineret
molem?), ejus usque ad Alpes bajulus fuit, et
inoffenso tulit. Ibi camelus seu quodlibet quadrupes,
nec enim referet quae bestia tulerit, vel injusti fascis
injuria vel propter praerupta viae declivia concidit.
Ruina jumentum contrivit; et marmor in duas partes
effregit. Utriusque rei damnum sociis ingemiscentibus,
sanctus arcano cordis murmure et protensa
benedictione dextrae sarcivit. Animali salutis vigor
refusus; quod alacri statim se motu excutiens, in
pedes constitit. Fractura lapidis, quae non recta linea,
sed quodam anfractu desiliens crepuerat,
statim se in solidum compegit. Sed ut mirabilis
signi memoria non obsolesceret, adhuc cicatrix
scissurae patet sanata quidem miraculo, sed curioso
tamen perspicuo oculo. Recidit moestitia, reiteratur
semita. Ita omni comitatu incolumi ad mare, quod
Galliam Angliamque disterminat, venit. Ibi placido
deprehensae temere ab eis judicentur, praesertim
cum nobis monachis nihil liberalis scientiae praeter
Psalterium licere asserant.
Tunc ille: « Quid tu, ait, eorum vel ullam facis
mentionem, qui inimicis crucis Christi nil putant
auctorale, nisi quod ipsi secundum se statuunt,
volentes lucem professionis nostrae, sanctissimorum
Patrum jubare ortam, caliginosa dogmatis sui mutatione
obfuscare? Nam si Psalmorum sola nobis peritia
sufficiat, unde, quaeso, Vetus et Novum Testamentum,
unde Vita Patrum, unde Collationes Patrum,
unde Dialogum Gregorii, aliosque ex praecepto
sancti Benedicti per annuum circulum legendos
codices intelligere poterimus? Nonne summus ille
post apostolos Ecclesiae plantator Hieronymus in
homiliis et expositionibus suis saepius eisdem usus,
hujus venae metallum purissimae divini eloquii massae
conflat? Si dulcisonus ille coelestis verbi tubicen
Gregorius dialecticae artis expers in universali rerum
essentia triplicem vim animae ignorasset, quid de
illo Evangelio: « Euntes in mundum universum
praedicate Evangelium omni creaturae, » aeque jucundum
intonuisset? Exponens namque ait: « Lapides
sunt, sed nec vivunt nec sentiunt. Arbusta sunt:
vivunt quidem, sed non sentiunt. Bruta animalia
sunt: vivunt, sentiunt, sed non discernunt. Angeli
sunt: vivunt, sentiunt et discernunt. Omnis autem
creaturae aliquid habet homo. Habet enim commune
esse cum lapidibus, vivere cum arboribus, sentire
cum animalibus, intelligere cum angelis. Si igitur
commune habet aliquid cum omni creatura homo,
juxta aliquid omnis creatura homo. Omni ergo,
creaturae praedicatur Evangelium, cum soli homini
praedicatur. » Licet nimirum et vere decet nos saecularem
philosophiam investigando aurum in luto
quaerere, Aegyptum spoliare, odoriferos fructus in
spinis carpere, si tamen effossum ibi metallum ad
purgatissimum sacri eloquii thesaurum transferamus;
si evulsa ibi plantaria inter pigmentiferas arbores
agri pleni, quem benedixit Dominus, decenti
ordine conseramus. Et si profana illorum, quos
dicis, eo usque prorumpat insania, ut sacrosanctam
tantorum virorum ideo, quia monachi fuerant, auctoritatem
nauseant, validiore adhuc ratione os eorum
obstruamus, ut penitus muta fiant labia dolosa,
quae loquuntur adversus justitiam iniquitatem in superbia
et in abusione.
Omnibus catholicis inidiotis liquido patet quia,
excepto Filio hominis, qui super omnes est, in omni
humana propagine, illo protoplasto Adam nihil unquam
sanctius fuerit nec erit, scilicet qui ante
transgressionem bonum naturaliter sciens, malum
nesciebat. Siquidem tantae erat sanctitatis, ut, postquam
illo in hujus mundi exsilio procul dubio pro
culpa damnato, ingenita menti ejus puritas a posteritatis
ipsius malignitate coepit depravari, pius factor
dolens ab originali divinae rationis dignitate facturam
suam denobilitare, primo patriarchas, deinde
lege ex prophetis, novissime proprio Filio suo et