PL 150, col. 1642
De gestis pontificum Anglorum (Willelmus Malmesburiensis), J. P. Migne · Praefatio in sua astronomica (Wilhelmus Hirsaugiensis), J. P. Migne
carinae sinu exceptum post feliciter enavigatum
pelagus secunda compatriotarum desideriis fortuna
restituit. Venienti occursum est ubique magna pompa
longo apparatu salutantium. Religiosorum alii suavi
cantu mulcent aere, alii lignum divinum praeferunt,
alii odoris thymiamatibus vias afficiunt. Laicorum
pars pedibus plandunt choreas; pars diversis corporum
gestibus internas pandunt laetitias. Omnes
in commune Deum laudant; qui lumen Britanniae
reduxit, quod jamdudum peregrinantes radios per
alias terras porrexerat. Nec fastus regius Inam et
Ethelredum, illum West-Saxonum, hunc Merciorum
principem, ab hac excepit laetitia. Quippe ubi antiquo
viri amori recens accreverat apostolicarum
salutationum reverentia. Magno igitur gaudio et
pronae venerationis ostentatione susceptus, privilegia
monasteriorum suorum ambobus ostendit
regibus. Ita efflagitabat ratio, ut quae utrorumque
subsistebant muneribus, utrorumque firmarentur
assensibus. Accurrit continuo regia religio dictis
pontificis; nihilque minus fuit, quin vicino obedientiae
pede jussa persequeretur.
Id quamvis memorandi principes pro insita benevolentiae
gratia non difficulter fecissent; ex abundanti
tamen Aldelmus magnorum xeniorum oblationibus
consensum voluntarium elicuit. Et alteri
quidem alia, sed Inae altare dedit. Is illud in vico
quodam tunc regio Briwecane vocabulo sanctissimae
Genitricis Dei locavit obsequio; ubi ad hunc diem
situm, vivum, ut ita dicam, sanctitatis Aldelmi
praebet indicium. Est ibidem et alia major ecclesia
in Sancti Petri nomine; quam a beato viro factam
et consecratam non negligenter asseverat opinio
Hujus orientalem frontem nuper in majus porrexit
recentis aedificationis ambitio. Eo, ut dixi, modo
processit labor laudabilis pro sanctae Ecclesiae
honore susceptus. Jamque ille in dies senectuti
affinis processerat.
Ac vero aliquo annorum intercurrente spatio,
Hedda totius West-Saxoniae pontifex, apud Wintoniam
sedem habens, excessit mundo. Gratissimus
fuit hic obitus coelestibus quod pro sanctitate praeteritae
vitae numerum eorum ampliaret: luctuosus
mortalibus; quod vix parem possent invenire, qui
tantae dioeceseos circuitum vellet regere. Quidquid
enim nunc IV episcopi gubernant, unus tunc ille
frenabat; rebelles auctoritate premens, supplices
simplicitate demulcens. Synodali ergo consilio
dioecesis ultra modum protensa in duas sedes
divisa; quarum altera Scireburniae, altera esset
Wintoniae. Iniqua et impar fuit ea divisio;
ut unus duos tantum pagos, alter totum regeret
quidquid West-Saxonici tractus immensitas
continet. Singulis sedibus suffecti pontifices pro
scientiae merito et natali solis confinio. Wintoniae
praelatus Daniel, qui esset ejusdem regionis oriundus,
litterarum non egenus. Scireburnam sortitur
Aldelmus; cui sapientiae praerogativa, et aevi maturitas
ad majus culmen aspiraret; cum et genitalis
ejus Evangelio, signis et prodigiis ejus, discipulorumque
ejus, nec non omnium Ecclesiae doctorum
verbis et exemplis ad id humanum genus provocaverit,
quatenus coelestem vitalis spiraculi et similitudinis
Dei sublimitatem haereditaria animi virtute
velit repossidere. Verum etiam cujus innatam sanctitatem
imitari debemus, physicum quoque scientiae
ejus acumen studio, quo possumus, sequi non
solum licet, sed et omnibus, qui practice viventes
talentum ingenii a Domino consecuti sunt, ab hoc
exercitio subsistere fas non est.
Videamus autem si sapientiae ejus plenitudini haec
de qua agimus disciplina defuerit in libro Collationum,
qui maximae auctoritatis habetur, ita scriptum
est: « Ab illa vera physicae philosophiae disciplina
homines exciderunt, quam primus homo ille, qui
universarum naturarum institutionem e vestigio
subsecutus est, potuit evidenter attingere, et suis
posteris certa ratione transmittere, quippe qui mundi
ipsius infantiam adhuc teneram et quodammodo
palpitantem rudemque conspexerat: et in quem
tanta fuit non solum sapientiae plenitudo, sed etiam
gratia prophetiae divinae illa insufflatione transfusa,
ut non solum omnigenarum bestiarum atque serpentium
furores virusque discerneret, sed etiam virtutes
herbarum et arborum lapidumque naturas, ac temporum
necdum expertorum vicissitudines partiretur,
ita ut potuerit efficaciter dicere: « Dominus dedit
mihi eorum quae sunt scientiam veram, ut sciam
dispositionem orbis terrarum, et virtutes elementorum,
initium et consummationem et medietatem
temporum, vicissitudinum immutationes et divisiones
temporum, annorum cursus et stellarum
dispositiones, naturas animalium et iras bestiarum,
vim spirituum et constitutionem hominum, differentias
arborum et virtutes radicum, et quaecunque
sunt abscondita, in promptu cognovi. » Ecce
ex quam limpidissimo fonte nos [ad] totius quadruvii
disciplinam per naturale ingenium quasi per
quaedam spiramina etiam inviti attrahimur! Ideoque
omnibus, qui maligna loquuntur, plane confusis, in
nomine ejus, qui numerat multitudinem stellarum,
et omnibus eis nomina vocat, astronomiam nostram
proposito dialogicae confabulationis itinere percurramus.
Tum ego validissimis, inquam, assertionibus me,
frater dilectissime, et contra adversarios animasti,
et ne jussis tuis ultra resistere audeam, potenter
obligasti. Sed ea mercede obtempero, ut, quia ego
figuris adhuc et pluribus instrumentis ad ista pertinentibus
graviter occupandus sum, tu collationem
nostram litteris, quemadmodum promisisti, replicatam
expedias, etc.
Incipit Opus.
Igitur a solstitiis et aequinoctiis ordo adinventionum
nostrarum sumit exordium, quia hominum
adhuc naturalem terminum ignorans, multa fateor,
etc.