PL 150, col. 827

De concordia regularum (Benedictus Anianensis), J. P. Migne · De persecutione ecclesiae (Bonizo Placentinus), J. P. Migne

§ III.-- Item ejusdem [(cap. 136)]
Interrog. Si bonum est penitus tacere?-- Resp. Silentium
et taciturnitas tunc bonum est, cum vel ad personas,
vel ad tempus aptatur, sicut a sancta Scriptura
edocemur, quae dicit, aliquando quidem: Quia qui
intelligit, in illo tempore tacebit, quia tempus malum est [(Amos V)] ..
Aliquando autem: Posui ori meo custodiam,
dum consisteret peccator adversum me: obmutui
et humiliatus sum, et silui a bonis [(Psal. XXXVIII)]
. Et
alibi: Quod si alii sedenti revelatum fuerit, prior taceat.
Sed alio tempore his, qui incontinentem linguam
habent, dicitur: Omnis sermo malus de ore vestro non
procedat, sed si quis bonus ad aedificationem fidei [(I Cor. XIV)]
.
Necessaria vero est taciturnitas usquequo
vitia, si qua sunt, linguae vel sermonum temeritas

resecetur; et discat opportune, et in tempore utiliter
loqui, et sicut scriptum est: Sermo eorum sale conditus
sit, ut det gratiam audientibus [(Coloss. IV)]
.
§ IV.--EX REGULA SANCTI PACHOMII
[(cap. 122)]
.
Quando domi sedebunt, non eis liceat loqui
aliquid saeculare, sed si quid de Scripturis praepositus
docuerit, vicissim inter se ruminent, et referant
quae quis audierit, vel quae memoriter teneant.
§ V.--EX REGULA PAULI ET STEPHANI
[(cap. 27)]
.
Cavenda est omnibus nobis joci et risus immoderata
luxoria, per quam plerumque inter fratres
amarissima nascuntur scandala. Nec debet ex hac

Senam conveniens elegit sibi Gerardum Florentinae
civitatis episcopum, quem alio nomine appellavit
Nicolaum. Hic idem praefatum Guibertum Italici
regni cancellarium ex parte beati Petri et per
veram obedientiam invitavit ad synodum, et cum eo
magnificum virum Gotefridum et non solum. Tusciae,
sed et Longobardiae episcopos, ut venientes Sutrium
de perjuro et invasore tractarent consilium. Quos
ubi Sutrium adventantes audivit praefatus Benedictus
conscientia accusante, sedem quam invaserat deseruit,
et ad propriam domum se contulit. Hoc postquam
Sutrio nuntiatum est, venerabilis sine aliqua
congressione Nicolaus victor Romam intravit, et ab
omni clero et populo honorifice susceptus est, et a
cardinalibus in beati Petri inthronizatus est sede.

Nec multo post tempore veniens praefatus Benedictus,
qui alio nomine Mincius vocabatur, ad genua
papae provolvitur, se vim perpessum clamans, tamen
perjurium et crimen invasionis non negavit; qui ex
propria confessione episcopali et sacerdotali ordine
depositus est. Quo facto magnificus dux Gotefridus
una cum cancellario et episcopis domum remearunt.
Venerabilis vero a Deo protectus pontifex Apuliam tendens,
Northmannos vinculo excommunicationis absolvit,
tradensque eis per investituram omnem Apuliam
et Calabriam et terras beati Petri ab eis olim invasas,
excepto Benevento, omnes inde ditiones acceperunt,
et eos sibi jurare coegit, et per eos citissime
Romanam urbem a capitaneorum tyrannide

liberavit.
Nam non solum Tusculanorum et Praenestinorum
et Numentanorum superbiam calcaverunt, sed
et Romam transeuntes Galeriam et omnia castra
comitis Gerardi usque Sutrium vastaverunt, quae
res Romanam urbem a capitaneorum liberavit dominatu.
His ita gestis, Northmannis Apuliam remeantibus
legati Mediolanensium orant papam, ut eorum Ecclesiae
funditus desolatae misereretur. Hujus rei
gratia confestim venerabilis pontifex misit Petrum
Damiani Ostiensem episcopum, virum omni scientia
praeditum, qui praefatam Mediolanensem visitaret
ecclesiam. Qui eo veniens, magna cum discretione
ea, quae destructa invenerat, reaedificabat. Nam sumens

sacerdotes et levitas, quos invenire poterat
religiosiores, castae vitae et bonae famae, qui non per
venalitatem susceperant ordinationem, etsi a Simoniaco
essent ordinati, reconciliabat, eisque Ecclesiam
tradidit gubernandam. Ex quorum numero multi
religiosi usque ad nostra tempora exstitere. Quod
aliquibus visum est culpabile, sapientibus valde
laudabile. Quid enim laudabilius ea tempestate poterat
inveniri quam ut talis Ecclesia sacerdotio non
deperiret. Sed non longo post tempore congregavit
praefatus pontifex synodum, in qua Guido Mediolanensis
episcopus volens nolens sedisse cogentibus Paterinis
cognoscitur, ducens secum cervicosos

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.