PL 150, col. 828

De concordia regularum (Benedictus Anianensis), J. P. Migne · De persecutione ecclesiae (Bonizo Placentinus), J. P. Migne

re occasio discordiae provenire; per quam, etsi non
nasceretur litigium, cavendus tamen nobis erat ad
aedificationem sermo non pertinens. Scientes quia
et de otioso sermone ratio Domino est reddenda.
Nam risum supra modum quis nesciat indisciplinationis
et levitatis esse januam, per quam perniciosos
cibos miserae animae diabolus subtiliter subministrat.
§ VI.--EX REGULA SANCTI COLUMBANI
[(cap. 2)]
.
Silentii regula diligenter custodienda decernitur:
quia scriptum est: Cultus autem justitiae silentium
et pax [(Isa. XXXII)]
. Et ideo, ne reatus de verbositate
conquiratur, exceptis utilitatibus et necessariis,
opus est ut taceatur: quia, juxta Scripturam, In multiloquio peccatum non deerit
[(Prov. X)]
. Et idcirco

Salvator ait: Ex verbis tuis justificaberis, et ex
verbis tuis condemnaberis. Juste damnabuntur, qui
justa dicere noluerunt, cum potuerunt: sed mala, injusta,
impia, inania, injuriosa, incerta, falsa, contentiosa,
contumeliosa, turpia, fabulosa, blasphema,
aspera, ac fluxuosa loqui garrula verbositate maluerunt
[(Prov. X; Matth. XII)]
.
Tacendum igitur est, et
cum cautela et ratione loquendum est monachis: ne
aut detractiones, aut tumidae contradictiones in
loquacitatem vitiosam prorumpant.
§ VII.--EX REGULA CUJUSDAM.
Silentium in omnibus sectandum est, et tacendi
disciplina per omnia facienda est: maxime autem

Tauros Longobardos episcopos, id est Cunibertum,
Taurinensem et Giselinum, Astensem et Benzonem,
Albensem et Gregorium, Vercellensem et Ottonem,
Novariensem et Opizonem, Laudensem et Aldemannum
Brixinensem. Quibus omnibus in eadem synodo
praeceptum est ut sacerdotes et levitas concubinatos
ab altaris arcerent officio; erga Simoniacos vero
nullam misericordiam habendam esse decreverunt,
et communi omnium episcoporum consilio in hac
synodo haec lex de electione pontificis definita est,
cui legi CXIII episcopi subscripsere.
« Si quis apostolicae sedi sine concordia et canonica
electione cardinalium et sequentium
religiosorum clericorum fuerit intronizatus, non
apostolicus, sed apostaticus habeatur, liceatque cardinalibus

cum aliis Deum timentibus clericis et laicis
invasorem et anathematizare, et humano auxilio et
studio a sede apostolica pellere, et quem dicaverint
reponere. Quod si intra urbem hoc perficere nequiverint,
auctoritate apostolica extra urbem congregati
in loco, qui eis placuerit, electionem faciant, concessa
electo auctoritate regendi et disponendi res ad
utilitatem sanctae Romanae Ecclesiae juxta qualitatem
temporis quasi jam inthronizatus sit. »
Concilio igitur rite celebrato, episcopi Longobardi
domum remeantes, cum magnas a concubinatis
sacerdotibus et levitis accepissent pecunias, decreta
Patrum celebraverunt praeter unum Brixiensem scilicet
episcopum, qui veniens Brixiam, cum decreta
papae publice recitasset, a clericis verberatus fere

occisus est, quod factum non mediocre Patariae
dedit incrementum. Nam non solum Brixiae, sed
et Cremonae et Placentinae et per omnes alias provincias
multi se a concubinatorum abstinebant communione.
Hujus quoque praefati pontificis tempore, Hugo
candidus cardinalis Romanus, quem superius a beato
Leone papa ordinatum esse retulimus, a Romanae
Ecclesiae recessit societate. De cujus morum perversitate
melius est silere quam pauca dicere, sed
ut brevius cuncta perstringam, qualis fuit oculis,
talis fuit factis. Ut enim habuit retortos oculos, ita
ejus retorta fuere facta.
Interea crescebat non solum per Italiam, sed et

per omnes Gallias numerus fidelium; Simoniaci de
die in diem propalabantur sacerdotes. Venerabilis
vero Nicolaus papa cum paucos in papatu vixisset
annos, beato fine quievit. Post cujus obitum secundum
majorum decreta clerus et populus Romanus
elegit sibi Anselmum Lucensem episcopum, Mediolanensem
genere, nobili prosapia ortum virum,
utraque scientia pollentem, quem alio nomine vocaverunt
Alexandrum.
Interea Longobardi episcopi nacti se tempus invenisse
opportunum, in simul conveniunt auctore
Guiberto, quem superius diximus cancellarium, et
concilium celebrant malignantium, in quo deliberant

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.