PL 150, col. 829

De concordia regularum (Benedictus Anianensis), J. P. Migne · De persecutione ecclesiae (Bonizo Placentinus), J. P. Migne

juxta missam et mensam. Sed omnibus nihil loquendum
est, nisi quod necessitas poposcerit. Si
quis contra hanc disciplinam cum clamore et acerbiore
sermone responderit, notetur, usque quo
corrigatur. Si autem hoc vitio curari non poterit,
ejiciatur ab unitate fratrum.
§ VIII.--EX REGULA MAGISTRI
[(cap. 8)]
.
Haec a fratribus cautius debent custodiri, id est,
cogitatio, eloquium et aspectus [cogitatio]. Ut mox
captivaverit mentem mala cogitatio, signata statim
a fratribus sua fronte, vel ipsum pectus, mox ad
precepta Christi suam convertant memoriam: et
dicat sibi frater cum Propheta: Memor fui Dei, et
consolatus sum [(Psal. LXVII)]
. Et item dicat: A te
eripiar a tentatione, et in Deo meo transgrediar murum

[(Psal. XVII)]
.
Si vero eloquio iracundo aut
pravo aut vano negligentia os armaverit, mox clauso
ore, et signato crucis sigillo in corde sibi loquatur
dicens cum Propheta: Dixi, Custodiam vias meas,
ut non delinquam in lingua mea; posui ori meo
custodiam, obmutui et humiliatus sum nimis, et
silui a bonis [(Psal. XXXVIII)]
. Hic ostendit Propheta,
si a bonis eloquiis propter taciturnitatem debet interdum
taceri, quanto magis a malis verbis propter
peccati poenam debet cessari. Ergo, quamvis de
bonis et sanctis, et aedificationum eloquiis, perfectis
discipulis propter taciturnitatis gravitatem rara
loquendi concedatur licentia. Tamen ab aliis verbis
non interrogati fratres tandiu in taciturnitate silescant,
quandiu taciti frena oris eorum abbatis interrogatione

laxentur. Ideoque taciturnitas debet
magnopere a fratribus custodiri: Quia in multiloquio
non effugietur peccatum [(Prov. X)]
. Et ideo: Mors et vita in manibus linguae
[(Prov. XIV)]
. Nam loqui
et docere magistrum condecet, et audire discipulo
convenit.
§ IX.--ITEM UNDE CAPUT IX. Quo ordine tacentes fratres aliquas interrogationes faciant abbati.
Responsio Dei per magistrum. Cum de malis

non aliunde se habere papam nisi ex paradiso Italiae,
talemque, qui sciat compati infirmitatibus eorum.
Dehinc ultra montes pergunt animumque imperatricis,
utpote femineum alliciunt, figmenta quaedam
componentes quasi veri similia. Nam dicebant eorum
dominum, ut haeredem regni ita haeredem fore
patritiatus, et beatum Nicolaum decreto firmasse, ut
nullus in pontificum numero deinceps haberetur,
qui non ex consensu regis eligeretur. His et talibus
machinationibus decepta imperatrix, feminea licentia
assensum dedit operi nefario, quale non fuit a die
qua gentes esse ceperunt: ut ubi nullus clericorum
Romanorum vel laicorum interfuit pontificum electioni,
ibi pontifex eligeretur a consimilibus fornicatoribus
et Simoniacis, quive accipiens per manus

regis et reginae crucem et papalia insignia ab aquilone
veniret Romam. Unde secundum Jeremiam pandetur
malum super universos habitatores terrae. Quid
plura? eligunt sibi Parmensem Cadolum, virum divitiis
locupletem, virtutibus egenum; qui stipatus
multis militibus intravit Longobardiam habens secum
in comitatu Cervicosos episcopos Longobardiae
nescientes suave jugum Domini ferre. Tunc Simoniaci
laetabantur. Concubinati vero sacerdotes ingenti
exsultabant tripudio. Sed quid plura. Secundum
evangelicum verbum omnis exsultatio istorum unius
mulieris contradictione terrae prostrata est, tantusque
superborum potentatus sola Beatrice interdicente
velut fumus evanuit; sed non longo post
tempore praefatus Cadolus furtim Bononiam venit,

in qua suos expectavit milites, quibus receptis Romam
tendit, portans secum ingentia auri et argenti
pondera. Sed tunc non defuere Romae viri pestilentes,
amantes semetipsos, avari et cupidi, qui ei se
conjunxere, inter quos et Romani capitanei volentes
Romanam urbem opprimere et sub potestatem suam
ut antiquitus redigere.
Interea Deo odibilis ille in prato Neronis castra
metatus est, occultoque Dei judicio bello commisso
victor apparuit. Sed, o ineffabilis Dei providentia,
o mira Dei clementia, qui victor exstitit, antequam
mensis esset transactus veniente duce Gotefrido
Romam, multis precibus et magnificis donis eidem
duci collatis vix ut victus discederet, impetravit. Qui

veniens Parmam ad officinam saeculi iniquitatis collecta
pecunia et transacto anno occulte quasi fur,
Romaniam venit, ibique data magna pecunia collegit
multitudinem equitum adjuvantibus capitaneis et
quibusdam pestiferis Romanis noctu civitatem Leonianam
intravit, et ecclesiam S. Petri invadit, maneque
facto tantus terror coelitus milites, qui secum
venerant, invadit, ut omnes nemine cogente solo eo
relicto in ecclesia, fugam arriperent, qui, consilio
Cencii cujusdam pestiferi Romani, castrum Sancti
Angeli intravit, ibique se tutatus est. Cui in eodem
castro per duos annos obsesso post multas et varias
calamitates, quas inibi passus est, non ante datum
est ei inde exire, quam ab eodem Cencio trecentis
libris argenti se comparavit, unoque clientulo contentus,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.