PL 150, col. 863

De concordia regularum (Benedictus Anianensis), J. P. Migne · De sacramentis (Bonizo Placentinus), J. P. Migne

§ II.--EX REGULA SANCTI BASILII
[(cap. 54)]
.
Interrog. Si ex toto ridere non licet?-- Resp.
Cum Dominus eos qui nunc rident, condemnet, manifestum
est quia nunquam tempus est risus fideli
animae. Et maxime, cum tam plurimi sint qui per
praevaricationem legis, Deum non honorent, et in
peccatis suis moriantur, pro quibus utique contristari
indesinenter convenit et lugere.
§ III.--EX REGULA SANCTI FERREOLI EPISCOPI
[(cap. 24)]
.
Conveniens etiam hoc credo monachis, ut risu,
etsi non assidue, frequenter tamen abstineant. Unde
si exemplum legens fratrum quisque requiret, hoc
solum ei sufficiet, quod Dominum nostrum Jesum
Christum, Evangelio teste flevisse legimus
[(Joan. XI)]
,

risisse nescimus, tristatum fletibus, risibus non solutum.
Attamen, ne quispiam dicat nullum nos praeter
hoc habere testimonium lectionis, Salomonem
dicentem audiat: Risus dolore miscebit, et extrema
gaudii luctus occupat [(Prov. XIV)]
. Et iterum: Melior
est ira risu, quia per tristitiam vultus corrigitur animus
delinquentis. Cor sapientis ubi tristitia est; cor
stultorum, ubi laetitia [(Eccli. VII)]
. Et iterum: Stultus
in risu exaltat vocem suam: vir autem sapiens vix

quae magistra est virtutum, significat, sine qua
et quae videtur virtus, est vitium. Sale enim fetor
morbidae carnis aboletur, et viscera sale condita in
multam servantur aetatem. In Evangelio habes, Dominum
dixisse apostolis: Habete salem in vobis [(Marc. IX, 49)]
.
Et in alio loco ad eosdem apostolos
dixisse: Vos estis sal terrae [(Matth. V, 13)]
. Sed uniformiter
in universa definitum est Ecclesia. Cum
quis ad catechizandum accesserit, petit exsufflationem
sacerdotis, qua spiritus immundus expellitur;
sal per manus accipiat sacerdotis, dicente eodem: Accipe sal sapientiae, quod proficiet tibi in vitam
aeternam:
non quod vita aeterna donetur catechumenis,
sed quia sal sacramentum est fidei, quae
per dilectionem operatur, et baptizatos perducit ad

vitam aeternam. In plerisque vero Ecclesiis sal semel
datur catechumenis; in quibusdam vero omnibus
scrutiniis.
De triplici oleo, et ejus virtutibus.
Transeundum nunc est ad olei sacramentum,
quod trifarie dividitur. Est enim oleum chrismale,
cujus consignatione septiformis gratia
sancti datur Spiritus. Est et oleum exorcizatum,
quo unguntur catechumeni ad effugandum inimicum.
Est et oleum infirmorum ad sanitatem corporis et
animae praeparatum. Habet etiam oleum hoc proprium,
ut mixtum aliis liquoribus supernatet omnia
liquamina, et non misceatur. Et significat veritatem,
quae sursum tendit, et de sursum est, et non miscetur
mendacio. Praeterea et ad illuminandum liquor

est idoneus. Non enim tantum accensus illuminat,
verum etiam tenebrosae noctis tempore projectus in
mari aquas illuminat. Habet oleum etiam hoc proprium:
illuminat, nutrit, vulnera curat, tumores
deprimit, febres exstinguit, calores repellit. Legimus
etiam ad Noe rediisse columbam ad vesperam,
ramum olivae portasse in ore, ex quo cognovit pacem
redditam esse in terris humani generis propagator.
Intellexit enim vir Spiritu sancto plenus a vesperascente
mundo per avem, quae caret felle, per quam
Spiritus sanctus designatur, per olivae sacramentum
genus humanum sanguine Christi Deo Patri reconciliandum;
et licet non visibili sed invisibili prae
consortibus suis oleo unctus sit Christus, Christus
tamen Unctus interpretatur. A Christo Christiani

vocamur, populus acquisitionis, gens sancta [(I Petr.
II, 9)]
, et ut in Epistola sua dicit Cephas, regale sacerdotium [(Ibid.)]
.
Antiquitus enim reges tantum et
sacerdotes et prophetae chrismali ungebantur oleo.
In Novo vero Testamento omnes per baptismum
renati oleo sanctificantur invisibili, et unguntur
visibili: licet in primitiva Ecclesia, quae in Judeae
post Dominicam Ascensionem pullulavit, datum
fuisse non legimus. Caeterum in primitiva Ecclesia,
quae in Judaea coepit, credentes non Christianos
nominari, sed Nazarenos, in Actibus apostolorum
satis aperte Vas electionis ad Felicem praesidem
declarat, dicens: De secta autem Nazarenorum, supra
qua accusor, sic Deo meo deservio, ut paternis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.