PL 150, col. 864

De concordia regularum (Benedictus Anianensis), J. P. Migne · De sacramentis (Bonizo Placentinus), J. P. Migne

tacite subridebit [(Eccli. XXI)]
. Quicunque ergo ille
in congregatione constitutus, ut assolet, aut mente
juvenis aut aetate risibus non parcet, joca non fugerit,
quid aliud nisi publicanum commutat ex monacho;
qui in civitatibus amplius populosis hanc
sibi tantum operam deputant vacare jocis, risibus
et cachinnis specialiter. Tamen hoc cunctos moneo,
servandum mando atque constituo, ut quotiescunque
lectio animabus Deo deditis opportune in ecclesia
vel in refectorio, aut quolibet in loco publice recitatur,
nullus in risu aut moveatur, aut moveat;
similiter etiam eo tempore fabulas fugiendas esse cognoscant.
Quod si quis non custodierit, praesenti denuntiatione
commonitus triduani eum jejunii multatio
castiget. Quod triduum neminem volumus sub

uno adimplere jejunio, sed terna jejunia vespertina
jubemus quotidie refectione distingui. Hoc etiam de
reliquis jejuniis, quibus regulae culpabiles corriguntur,
statuimus observari: ita tamen si in reo quolibet
abbas superbiam duritiamque non viderit.
§ IV.--EX REGULA SANCTI CASSIANI
[(cap. 47)]
.
Non sit facilis et promptus in risu monachus; talibus
namque indiciis et his similibus humilitas vera
dignoscitur.
CAPUT XXI. DE UNDECIMO GRADU HUMILITATIS.
§ I.--EX REGULA SANCTI BENEDICTI.
Undecimus humilitatis gradus est, si, cum loquitur
monachus, leniter et sine risu, humiliter cum
gravitate, vel pauca verba et rationabilia loquatur;
et non sit clamosus in voce, sicut scriptum est:
Sapiens verbis innotescit paucis.

non obvim traditionibus. In Antiochia vero ad evitandam
ironiam Judaeorum, nomen Christianorum
primitus exortum est. Et hoc sacramento ab apostolis,
antequam dividerentur, instituto baptizatis, et
in Christo renatis per apostolos et eorum successores
episcopos, ut tutorem haberent Paracletum per
manus impositionem, et per chrismalis olei insignitionem
coepit Spiritus sancti orando donari charisma.
Quia vero oleum infirmorum ab apostolis
institutum testatur Jacobus apostolus dicens: Infirmatur
quis in vobis? inducat presbyteros Ecclesiae, ut
orent super eum, ungentes eum oleo sanctificato. Et
oratio fidei salvabit infirmum; et si in peccatis fuerit,
remittentur ei [(Jac. V, 14)]
. Hoc omni tempore inter
missarum solemnia a presbyteris in eo loco, ubi sic

legitur: Per quem haec omnia bona creas, solebat
consecrari. Nunc vero a solis episcopis in eodem
loco missae in Coena Domini consecratur. Oleum
vero chrismale odoriferi balsami recipit commmixstionem.
Oleum enim misericordiae et veritatis et
luminis sic odorem suum longe lateque habet dispergere,
ut ex bonis operibus a videntibus honorificetur
Pater noster, qui in coelis est, et qui non
consentiunt veritati, non habeant unde detrahant
religioni. Beatus vero Anacletus Clementis successor
in epistola sua Decretali dicit: Episcopum minus
quam a tribus non posse consecrari. Et hoc exemplo
Jacobi Hierosolymitani comprobat episcopi, qui a
Petro et Joanne et Jacobo ordinatus est, et hoc in
Dominicis diebus. Dicit etiam caput episcopi debere

chrismate perungi, ut principale nostrum, qui est
mens, Spiritu sancto delibuta secundum Dei imaginem
vivat et sapiat et conformetur, et ut manus
ejusdem, per quas opera designantur, chrismate
perungantur, ut possit audire a consecrante: Quaecunque
benedixeris, sint benedicta, et quaecunque consecraveris,
sint consecrata. Haec sunt manus, quae
chrisma conficiunt, cujus unctione ad invocationem
episcopi septiformis gratia super baptizatos sancti
Spiritus effunditur. Et quae eodem chrismate manus
perungant sacerdotis, eisque potestatem tribuant
baptizare et praedicare, et missas tam pro vivis quam
pro defunctis decantare. Consecrationes vero ecclesiarum
et altarium a beato Silvestro in ecclesiasticis
historiis sumpsisse legimus exordium. Nam antea

licet oratoria essent, in quibus Dei populus conveniebat,
non tamen altaria vel ecclesias, paganorum
saeviente procella audebant publice habere consecratas,
sed in cryptis et coemeteriis et in domibus
occulte missas celebrabant. Postquam vero Constantinus
Christianae se subjecit religioni, in palatio suo
Lateranensi ecclesiam in honore Salvatoris aedificavit,
et ut imago Salvatoris publice depingeretur in
parietibus, et imago Jovis ex alto dejiceretur, et ut
templa clauderentur, et ecclesiae publice aedificarentur,
instituit. Et ex illo tempore coeperunt mensae
altarium lapideae chrismate perungi in similitudinem
lapidis illius, quem erexit Jacob in titulum, qui
Christum designabat, qui est lapis angularis (Ephes.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.