PL 150, col. 865

De concordia regularum (Benedictus Anianensis), J. P. Migne · De sacramentis (Bonizo Placentinus), J. P. Migne · Fragmentum historiae pontificiae (Bonizo Placentinus), J. P. Migne

§ II.--EX REGULA SANCTI BASILII
[(cap. 130)]
.
Interrog. Si licet ei qui ministrat, majore voce,
vel cum clamore eloqui?-- Resp. Vocis mensuram definit
audiendi modus. Si ergo brevior fuerit et
compressior vox quam res poscit, prope est ut murmur
potius vel susurratio videatur quam sermo. Si
vero major sit quam res requirit, cum possit audire
ille cui loquimur, etiamsi lenius loquamur, jam non
erit vox, sed clamor, quod est notabile: nisi forte
gravior sit auditus ejus cui loquimur, et necessitas
nos cogat ad clamandum. Propterea enim de Domino

II, 20), qui fecit utraque unum [(Ibid., 14)]
. Sunt praeterea
et alia sacramenta, quibus nunc utitur Ecclesia
Dominico exemplo, quamvis non tradito praecepto,
ut est exsufflatio in exorcismis, effetatio in catechumenis,
et manus impositio, qua baptizatis consignando
sanctus datur Spiritus, et qua reconciliantur

Dicerem quidem de Anastasio, et de Innocentio
qui Sabbato praecepit jejunandum, et pacem intra
missarum solemnia dari. Et de Zosimo natione
Graeco, qui cereum in Sabbato sancto praecepit in
omnibus titulis benedici. Et de Bonifacio, qui monachabus
et diaconissis interdixit ne sancta vasa
vel pallas altaris tangerent. Et de Coelestino qui
constituit ut psalmi David CI numero antiphonatim
cantarentur ante canonem, nam antea evangelium
tantum et epistolae legebantur. Et de Xysto qui
ecclesiam quae dicitur ad Praesepe, et hodie vocatur
Major Ecclesia, in monte Livio aedificavit. Et de
magno Leone, et de Hilaro natione Sardo, et de
Simplicio Tiburtino, et de Felice episcopo. Et de
Gelasio scholastico doctore mirifico, qui Gelasianum

codicem composuit, et hymnos et tractatus
fecit, ut beatus Ambrosius, et declaravit quot libri
recipi debeant in Ecclesia, quive contemni, et quo
tempore ordinationes sacerdotum caeterorumque
ordinum fieri debeant. Et de Anastasio ejus successore,
et de Symmacho Sardo qui constituit omnibus
Dominicis diebus et natalitiis apostolorum
hymnum angelicum decantari. Et de Hormisda
magnae vitae et meriti, et de Joanne, ejus successore,
et de Felice, et de Bonifacio qui constitutum
fecit ut non fieret electio Romani pontificis, nisi
post tertium depositionis ejus diem. Et de Joanne,
ejus successore, et de Agapito, et de Silverio qui
primus post beati Silvestri tempora, sine imperiali
assensu, Gothorum manu est ordinatus episcopus.
Et de Vigilio, et de Pelagio episcopo qui praecepit

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.