PL 151, col. 1000

Micrologus de ecclesiasticis observationibus (Auctor incertus), J. P. Migne

lunationem Maii, nec semper Kalendaria ejus attingit.
Semper utique aut Kalendaria, aut lunationem
Junii possidet, Maii autem saepenumero nec Kalendaria,
nec lunationem obtinet. Quare et Junio competentius
attitulatur, quem nunquam dimittit, quam
Maio quem multoties omnino praetermittit. Has igitur
rationes quicunque, deposito contentionis studio,
fideliter considerare voluerit, procul dubio
dominum apostolicum de jejunio verno sive aestivo,
non tam suum quam sanctorum Patrum statutum
instituisse judicabit, et idem ipsum authenticis rationibus
confirmatum, generaliter observandum esse
non dubitabit.
CAP. XXVI.-- De autumnali jejunio.
Jejunium autumnale juxta statuta sanctorum Patrum

Leonis, Gelasii et reliquorum, in septimo
mense debemus celebrare; quod tamen nec institutio
officiorum nec suppositio vacantis Dominicae,
nec statuta sanctorum Patrum, alicui septimanae
tam specialiter ut reliqua jejunia videntur assignasse.
Est autem ecclesiastica consuetudo ut in tertio Sabbato
Septembris jejunetur, quae utique consuetudo
et nobis debet sufficere, praesertim cum apostolicis
institutis nusquam videatur contraire.
CAP. XXVII.-- De hiemali jejunio.
Jejunium hiemale, juxta traditionem sanctae Romanae
Ecclesiae, semper in tertia hebdomada de Adventu
Domini debet celebrari, sicut et sancti Patres
instituerunt; qui ejusdem jejunii officia eidem hebdomadae
indiderunt, et sequentem Dominicam vacantem

vocaverunt, nec ad hoc ullo speciali statuto
indigemus, in quo sanctorum vestigia non excedimus.
CAP. XXVIII.-- De officiis eorumdem jejuniorum.
De annua transmutatione officiorum in vernali jejunio,
unde hactenus multum frustra laboravimus,
non necesse est ut deinceps laboremus, cum juxta
antiquam institutionem omnia hujus jejunii officia
suo loco et ordine, sicut instituta sunt, observare
debeamus. In aestivo autem jejunio illum ordinem
officiorum competenter annuatim observamus, quem
et majores nostri in eodem jejunio tenuerunt, cum
illud infra Pentecosten aliquando observarent, videlicet
ut in quarta et sexta feria cantetur et legatur

quod in eadem hebdomada eisdem feriis ascriptum
reperitur. In Sabbato autem cum officio quod ibi
habetur, hae lectiones legantur: Lectio: Diligite
justitiam, Audi Jacob, Exsultate, Effundam; ad missam, Justificati;
quae utique omnes festivitati Spiritus
sancti optime conveniunt. Evangelium Egressus
Jesus, sicut etiam in antiquis Breviariis ordinatum
reperimus. Et hoc utique observandum est
ne in quarta feria vel sabbato quadragesimalia
offertoria, id est Meditabar, Domine Deus salutis,
dicamus, sed in honorem Spiritus sancti, Alleluia
tum offertorium, Emitte spiritum, pro utroque cantemus.
Nec Gradualia, sed, Alleluia praedictis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.