PL 151, col. 1001
Micrologus de ecclesiasticis observationibus (Auctor incertus), J. P. Migne
lectionibus subjungere debemus: Spiritus Domini,
Paraclitus, Emitte. Veni Sancte Spiritus. In autumnali
autem jejunio omnia, ut instituta sunt, observamus.
In quarta feria antiphona Exsultate; graduale, Quis sicut;
graduale, Tribulationes; offertorium, Meditabar;
communio, Comedite: cum lectionibus, Ecce dies veniunt, Congregatus est;
evangelium, Respondens unus.
In sexta feria antiphona: Laetetur cor;
graduale, Convertere; offertorium, Benedic;
communio, Aufer a me; lectio: Convertere;
evangelium, Rogabat Jesum. Quae omnia adinvicem
magnam habent concordiam. In Sabbato antiphona: Venite, adoremus;
offertorium: Domine Deus salutis;
communio: Mense septimo; lectiones: Decimo die,
Quinto decimo, Domine Deus noster, Factum est;
evangelium: Arborem fici; gradualia vero eadem
quae et in jejunio vernali. Quae etsi apud diversos
diverse assumuntur, in quamplurimis tamen libris
ita reperiuntur: Protector, Propitius, Dirigatur,
Salvum fac populum, quae et in autumnali jejunio
ut in vernali ordinantur, nisi quod in autumnali
graduale Protector, post graduale Propitius canitur.
Et hoc utique concordia officiorum exigere
videtur. Nam in vernali prima lectio Respice,
Domine, de sanctuario, et benedic populo tuo, optime
congruit graduali Protector noster, a quo et subsequens
oratio initiatur Protector. Secundae autem
lectioni graduale Propitius non incongrue adaptatur.
Nam quod in lectione de corporali liberatione
populo Israel promittitur, hoc sancta Ecclesia in
graduali spiritualiter nobis adimpleri supplicat, ne
gentes daemonum nobis praevaleant, sicut nec gentes
paganorum illis praevaluerunt. In autumnali autem
graduale Propitius praeponitur, quia et hoc magis
primae lectioni convenit, quae nobis diem propitiationis,
et ut Deus nobis propitietur, praescribit. Secundae
vero lectioni graduale Protector magis
competit, qua filios Israel septem diebus sub protectione
umbraculorum annuatim solemnizare praecepit.
Tertium autem graduale Dirigatur tertiae
lectioni in utroque jejunio optime congruit, quia et
in vernali Jonathas, et in Septembri Michaeas orationes
suas ad Dominum pro populo Dei dirigunt.
Similiter quartum graduale quartae lectioni competit
utique. Nam in vernali pro salute populi postulatur
quae in autumnali promittitur populo, si tamen a
veritate non discesserit. Satis ergo congruum videtur
ut et nos eorum librorum traditionem sequamur,
qui eadem gradualia vernali et autumnali jejunio
pariter ascribunt. Nam cum lectionibus utriusque
jejunii magnam habent concordiam, ut praelibavimus,
quam potissimum in dispositione officiorum nos
attendere sancti Patres docuerunt. In hiemali jejunio,
quod in proximo Sabbato ante vigiliam Nativitatis
Dominicae semper est observandum, nihil in
officiis variatur. Et notandum omnes apostolicos, a
beato Petro usque ad Simplicium papam, ordinationes
tantum in jejunio Decembris celebrasse, ut
in Romano Pontificiali legitur. Unde et istud jejunium