PL 151, col. 1002

Micrologus de ecclesiasticis observationibus (Auctor incertus), J. P. Migne

non immerito plenius quam reliqua suum habet
officium. Nam reliqua aliunde nunc ex toto, nunc
ex magna parte per suas ferias inofficiantur. In
omni jejunio Quatuor Temporum, nisi infra Pentecosten,
genua flectimus. In quarta quidem feria ad
priorem tantum orationem sine salutatione prolatam.
Nam secunda sine genuflexione cum salutatione
profertur. Oratio autem in sexta feria cum salutatione
et genuflexione recitatur. In Sabbato autem
omnes orationes genuflexio sine salutatione praecedit,
praeter illam de camino quae salutationem sine
genuflexione exigit. Ad illam nempe genua flectere
praetermittimus, more trium puerorum, qui statuam
adorare noluerunt cum gentilibus. Ordo etiam praecipit
ut infra hymnum eorumdem puerorum non

sedeamus, ne, illis in camino laborantibus, nos inertiae
sessionis dediti esse videamur. Hoc autem Sabbatum
quamvis sex lectiones tantum habeat, dicitur
tamen XII lectionum, eo quod antiquitus eaedem
lectiones bis legebantur, Graece videlicet et Latine.
Sciendum autem S. Callistum papam et martyrem
hujusmodi jejunia quater in anno celebrari constituisse,
quae prius ter tantum in anno celebrata sunt.
Sicut idem apostolicus ad Benedictum episcopum
scribens (epistola decretali prima) testatur.
CAP. XXIX.-- De vacantibus Dominicis.
Quatuor Dominicae quae hujusmodi jejunia proxime
subsequuntur, in libro Sacramentorum vacantes
praetitulantur, eo quod propriis careant officiis. Unde
et ex praecedentibus quartis feriis jejuniorum Romano

more inofficiantur, ut illae duae quae vernale
jejunium subsequuntur et hiemale. Illa autem post
aestivale jejunium non cum quarta feria, sed multo
convenientius cum officio Pentecostes suppletur, eo
quod sit octava ejus. Post jejunium etiam autumnale,
quidam ex quarta feria Dominicam sequentem
inofficiant, ut paucitati Dominicalium officiorum in
aestate hoc supplemento subveniant. Sed Romani
hujusmodi penuriam repetitione Dominicalium officiorum
supplent. Unde et praedictam compilationem
[completionem] ex quarta feria, quasi non necessariam,
ibi praetermittere solent. Hae autem Dominicae
antiquitus ab officio vacabant, quia celebratio ordinationum,
juxta decreta sanctorum Patrum, tam
sero fiebat in Sabbato, ut potius Dominicae quam

Sabbato ascriberetur. Nam beatissimus Leo papa
primus usque in mane Dominicae diei ordinationes
rite celebrari posse testatus est, continuato tamen
Sabbati jejunio: imo ipsas leviticas ordinationes et
sacerdotales nunquam nisi in Dominica jussit celebrari,
Dioscoro scribens episcopo: « Consecrandis,
inquit, nunquam benedictio detur, nisi in Dominica
quae a Sabbati vespera initiatur. » Item beatus Gelasius
papa, successor ejus, omnibus episcopis scribens,
decrevit ut in Sabbatis Quatuor Temporum
ordinationes circa vesperam celebrarentur. Unde et
Romanus Ordo in Quadragesima in Sabbato ordinationum
orationem super populum interdicit, ad
quam antiqui non solum capita, sed et genua flectetant,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.