PL 151, col. 644

Visio (Ansellus Scholasticus), J. P. Migne · Epistola (Alwalo), J. P. Migne

Et convallium lilia
Inter flores dulcissimos
Ac mellis gustus sapidos,
Unum quiddam reperies
Quod gustabis suaviter.
Est civitas metropolis,
Remis dicta pernobilis,
Quam Remus quidam condidit

ejus congregationi episcopus peccator L. salutem
et sanitatem.
Gratias reddo vobis, fratres charissimi, quod
sanctae auctoritatis amore ferventes, a communione
sanctae Ecclesiae privatum Alwalonem suscipere
noluistis in sepulturam: sed hunc quo tenore absolverim
notum faciam vobis. Misit namque ad gratiam
nostrae majestatis uxor cum filiis duos viros
ferentes litteras promittentes omnem emendationem,
et petentes fieri absolutionem. Quorum ego verbis
non credens, nolui assentiri, donec ipsi sacramento
juraverunt quod uxor cum filiis usque in festivitatem
S. Martini, ipsi beato Martino ejusque canonicis
recta fide emendarent quidquid principum censura
judicaret eos debere emendare, et secundum morem

legis persolverent: quod si facere noluerint, isti duo
viri qui petitores sunt absolutionis, in obsidione canonicorum
et in potestate se tradent die festivitatis
S. Andreae. Hoc ergo tenore absolvimus Alwalonem
auctoritate Patris, et Filii, et Spiritus sancti, et sancti
Martini, omniumque sanctorum et nostra, et damus
vobis licentiam in sepultura recipiendi. Vobis autem
mandamus ut et vos eum absolvatis, sicque Deus
benedicat vobis. Uxorem vero et filios sciatis non
esse absolutos, donec emendatio sit facta et persoluta,
et sine ejus praesentia et filiorum jubemus eum mitti
in terra, ut per hoc sciant se excommunicatos.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.