PL 151, col. 645
Visio (Ansellus Scholasticus), J. P. Migne
Qui frater fuit Romuli,
Urbis Romanae principis.
Hujus urbis praecipuae
Et quondam magnae gloriae
Praesul fuit egregius
Magnus olim Remigius;
Qui dum pontifex legitur
Ac digne benedicitur,
Dum deest liquor olei
Quo ungatur pontificis
Sacrum caput a praesule,
Columba volans aere,
Rostro defert citissime
Ampullam plenam oleo,
Ore portat mitissimo
Quo pontifex perungitur
Dignus semper Remigius.
Hujus festum dum populus,
In Kalendis Octobribus,
Dum devotus concelebrat
Tripudiansque advolat,
Inter fideles caeteros
Et in Christo catholicos
Quidam affuit monachus,
Oratum venit sedulus,
Ut deplorans facinora,
Sua defleat crimina.
Hic intra monasterium
Dum possidet hospitium
Et copulatur fratribus
Et charitate jungitur,
Dum membra locat lectulo
Ac dormit dormitorio,
In visione placida
Hoc quod vidit sic intimat.
Adesto nunc mihi, Deus,
Qui es unus atque trinus,
Et visiones gravidas
Ezechielis aperis,
Ac Danielis abditas
Visiones elucidas!
Pande salutarem viam
Ut laudes tuas nuntiem,
Qualiter ruptis inferis
Animas inde tuleris,
In passionis tempore,
Et in Paschae sacro die,
In qua totus tripudiat
Orbis simul et consonat!
Dum sopor premit oculos
Et corpus cubat lectulo
In pulpito Remigii,
Pontificis egregii,
Me subito transpositum
Diaconi officium
Ministrare me video
Coram spectante populo.
Erat dies Dominica
Qua Judaeorum plurima
Turba processit obvia
Christo, Filio hominis,
Et vere Filio Dei
Non narrat Evangelium,
Postquam venit in saeculum,
Quod tantus honor fuerit
Illi datus a populis
Quantus ipso die fuit.
Hosanna! clamant pueri,
Benedictus et qui venit
In nomine nunc Domini!
Hujus honoris gratia,
Plebs invida Judaica,
Christum cruci adjudicans,
Passioni subjiciens,
Latus lancea pungitur, [ t. funduntur?];
Sanguis et aqua funditur
Anima corpus deserit,
In manus Patris abiit.
Hanc passionem timidus
Dum replico devotius,
Finitamque dum defleo,
Et descendo de pulpito,
Sinistra Evangelium
In ulnis gestans propriis,
Videre mihi videor
Descendere imaginem
Christi de cruce propriam,
Atque signum victoriae
Quod crux vocatur hodie
In forti gestare manu
Meque his verbis alloqui:
« Si credis quod fideliter
Tu, frater, legisti nuper? »
Ego supplex ac humilis
Verum responsum reddidi?
« Cum sim pulvis exiguus
Atque cinis sim terreus,
Ut ore legi, Domine,
Sic corde scito credere;
Nec est ulla dubietas
In cordis mei intima
Quin te credam verum Deum
Natum, passum ac mortuum,
Ac revixisse tertia
Die, credo per saecula. »
Ille sic statim imperat:
« Sine mora me sequere
Quo me vides incedere. »
Urbis Romanae principis.
Hujus urbis praecipuae
Et quondam magnae gloriae
Praesul fuit egregius
Magnus olim Remigius;
Qui dum pontifex legitur
Ac digne benedicitur,
Dum deest liquor olei
Quo ungatur pontificis
Sacrum caput a praesule,
Columba volans aere,
Rostro defert citissime
Ampullam plenam oleo,
Ore portat mitissimo
Quo pontifex perungitur
Dignus semper Remigius.
Hujus festum dum populus,
In Kalendis Octobribus,
Dum devotus concelebrat
Tripudiansque advolat,
Inter fideles caeteros
Et in Christo catholicos
Quidam affuit monachus,
Oratum venit sedulus,
Ut deplorans facinora,
Sua defleat crimina.
Hic intra monasterium
Dum possidet hospitium
Et copulatur fratribus
Et charitate jungitur,
Dum membra locat lectulo
Ac dormit dormitorio,
In visione placida
Hoc quod vidit sic intimat.
Adesto nunc mihi, Deus,
Qui es unus atque trinus,
Et visiones gravidas
Ezechielis aperis,
Ac Danielis abditas
Visiones elucidas!
Pande salutarem viam
Ut laudes tuas nuntiem,
Qualiter ruptis inferis
Animas inde tuleris,
In passionis tempore,
Et in Paschae sacro die,
In qua totus tripudiat
Orbis simul et consonat!
Dum sopor premit oculos
Et corpus cubat lectulo
In pulpito Remigii,
Pontificis egregii,
Me subito transpositum
Diaconi officium
Ministrare me video
Coram spectante populo.
Erat dies Dominica
Qua Judaeorum plurima
Turba processit obvia
Christo, Filio hominis,
Et vere Filio Dei
Non narrat Evangelium,
Postquam venit in saeculum,
Quod tantus honor fuerit
Illi datus a populis
Quantus ipso die fuit.
Hosanna! clamant pueri,
Benedictus et qui venit
In nomine nunc Domini!
Hujus honoris gratia,
Plebs invida Judaica,
Christum cruci adjudicans,
Passioni subjiciens,
Latus lancea pungitur, [ t. funduntur?];
Sanguis et aqua funditur
Anima corpus deserit,
In manus Patris abiit.
Hanc passionem timidus
Dum replico devotius,
Finitamque dum defleo,
Et descendo de pulpito,
Sinistra Evangelium
In ulnis gestans propriis,
Videre mihi videor
Descendere imaginem
Christi de cruce propriam,
Atque signum victoriae
Quod crux vocatur hodie
In forti gestare manu
Meque his verbis alloqui:
« Si credis quod fideliter
Tu, frater, legisti nuper? »
Ego supplex ac humilis
Verum responsum reddidi?
« Cum sim pulvis exiguus
Atque cinis sim terreus,
Ut ore legi, Domine,
Sic corde scito credere;
Nec est ulla dubietas
In cordis mei intima
Quin te credam verum Deum
Natum, passum ac mortuum,
Ac revixisse tertia
Die, credo per saecula. »
Ille sic statim imperat:
« Sine mora me sequere
Quo me vides incedere. »