PL 151, col. 976
Micrologus de ecclesiasticis observationibus (Auctor incertus), J. P. Migne
Gemmae, et caeterorum de officio divino scribentium,
colligitur evidenter. »
Quae verba eo libentius huc adduximus, quod Micrologi
nostri argumentum paucis explicent, quem
tanti fecit ille, ut prae reliquis, ejus potissimum auctoritate
nitatur, ac integras aliquando paginas in
suum opus ex illo transcripsit, unde quaedam etiam
loca restituimus, ut hinc etiam innotescat non a
me primum, sed jam olim ab illo in pretio habitum
Micrologum, nec mirum cuiquam videatur
quod sine auctoris nomine emittere illum in lucem
non sim veritus, quippe quod etiam id aetatis ignoratum
sit a viro antiquitatis ipsius perscrutatore vigilantissimo.
Ego vero (ut ad illum nostra redeat oratio) quisquis
tandem hujus libri sit auctor, humilitatis ergo
praetermisisse suum nomen arbitror, uti ab aliis
multis factum reperimus. Nam quod quidam Bernoldo
Constantiensi ascribant, ex conjectura est,
eo quod Romanum Ordinem ab illo descriptum testetur
Trithemius: nec temporis ratio satis convenit.
Ab aliis Joannis Micrologus inscribitur, sed quis
ille Joannes fuerit, nescio. Vixisse autem constat
auctorem aetate Gregorii septimi pontificis, quem
Romanae sedi suo tempore praesedisse non obscure
subindicat, quanquam jam defunctum, cum haec
scriberet, familiarem quoque fuisse se significat
Anselmo Lucensi qui fuit Gregorii septimi cooperator
indefessus, quorum uterque floruit, atque adeo
et auctor noster, circa annum Domini millesimum
octogesimum, ante annos prope quingentos. Qua
aetate cum observata adhuc fuerit quibusdam in
locis communio Eucharistiae sub utraque specie,
non est quod miretur quisquam si quid alicubi in
Micrologo scriptum repererit de ejus generis communione.
Quanquam tamen satis colligi detur ex
capite decimo septimo jam tum usitatam fuisse
communionem infirmorum sub altera, panis nempe
specie duntaxat. Verum de his alias fortasse latius,
uti etiam de missis tum publicis tum privatis,
quas utrasque agnoscit non uno in loco Micrologus.
Quidquid praeterea ille continet animadversione
dignum, ad calcem paginae adnotatum reperies. Caeterum
si quis me actum agere dicat in publicando
Micrologo, quem jam pridem viderit ab aliis editum,
hoc illi respondeo, non nisi mera illa esse fragmenta,
hunc vero nostrum 40 capitibus auctiorem:
illa de missa rite celebranda duntaxat, nostrum de
caeteris quoque totius anni officiis pertractare.
Quare cum tibi, Lector, satisfactum abunde existimem,
ne praefationis modum excedere videar, vela
orationis contraham: tu, quidquid id est, aequi,
quaeso, bonique consulas. Certe si placere intellexero,
etiam alios aliquot ejusdem argumenti libellos,
non visos hactenus, propediem in lucem proferre
est animus. Tu interea vale ac fruere.
DE AUCTORE MICROLOGI.
ecclesiasticis, cap. 14, 17, 24, 25,
43, diserte asserat se post tempora sancti Gregorii
septimi Romani pontificis hunc commentarium elucubrasse,
equidem Guido ille Aretinus, qui tempore
Joannis vicesimi, qui Benedicto octavo successit,
tricesimum quartum agebat annum, si hujus libri
est auctor, oportuit ipsum plus quam nonagenarium
hoc opus scripsisse: nam Joannes vicesimus obiit
anno Domini 1035. Sanctus Gregorius autem septimus
1085, secundum veriorem annalium chronologiam.
Illud autem extra controversiam est librum
illum Micrologum ab Guidone de musica conscriptum
ad Thedalebum, episcopum Aretinum, longe