PL 151, col. 977

Micrologus de ecclesiasticis observationibus (Auctor incertus), J. P. Migne

diversum esse ab isto, quod hic ponitur, Micrologo.
Caeterum auctorem hujus Micrologi tempore sancti
Gregorii septimi vixisse, idem capit. 14 affirmat
his verbis: Nam et illi sedi apostolicae nostro tempore
talem gubernatorem, reverendae, inquam, memoriae
Gregorium papam, imposuit, etc.
II Ex P. Theophilo Raynaudo S. J. in Erotematis de bonis et malis libris.
Bernoni abbati Augiensi suppositus est liber Micrologus,
is enim est libri titulus, non autem, ut
aliqui commenti sunt, cognomentum auctoris, quem
fingunt vocatum Joannem Micrologum. Ejus ergo
libri auctorem Claudius Expensus tractatu De missa
publica et privata, qui habetur in calce operis ab
eo conscripti De adoratione Eucharistiae, ait fuisse
Bernonem Augiensem, sub cujus nomine eum librum
prodiisse ait Parisiis anno 1518, titulo libri
De officio missae,
quem inter Bernonis Opera numerat
Trithemius. Non potest tamen verisimiliter Bernoni
tribui Micrologus, quandoquidem Berno libro
De rebus ad missae officium pertinentibus testatur
se interfuisse coronationi Henrici primi per Benedictum
octavum, anno 1014, auctor autem Micrologi
cap. 34 testatur se scribere post obitum Gregorii
septimi, qui excessit e vivis anno 1085; atque
ita oporteret fateri Bernonem plus quam decrepitum
scriptioni Micrologi dedisse operam. Est qui

CAPITA SEQUENTIS OPUSCULI.

CAP. I. De introitu missae.
CAP. II. De Gloria in Excelsis, et Dominus vobiscum.
CAP. III. De prima oratione in missa.
CAP. IV. De numero orationum.
CAP. V. De authenticis orationibus.
CAP. VI. De conclusione orationum.
CAP. VII. De conclusione seu confirmatione orationum.
CAP. VIII. De epistola ad missam legenda.
CAP. IX. De evangelio legendo.
CAP. X. De oblatione in altari componenda.
CAP. XI. Quid super oblationem sit dicendum.
CAP. XII. Quid auctum sit in Canone.
CAP. XIII. Quid superfluum sit in Canone.
CAP. XIV. De signis super oblationem.
CAP. XV. De acceptione oblationis in manus.
CAP. XVI. De commemoratione Dominicae passionis.

CAP. XVII. De commemoratione mortuorum, et reliquis
observantiis, usque ad finem Canonis.
CAP. XVIII. De panis fractione et communicatione.
CAP. XIX. De vitanda intinctione.
CAP. XX. Repetitio a superioribus.
CAP. XXI. De benedictione post missam.
CAP. XXII. Quid agat sacerdos post missam.
CAP. XXIII. Brevis descriptio celebrandae missae.
CAP. XXIV. De vernali jejunio.
CAP. XXV. De aestivali jejunio.
CAP. XXVI. De autumnali jejunio.
CAP. XXVII. De hiemali jejunio.
CAP. XXVIII. De officiis eorumdem jejuniorum.
CAP. XXIX. De vacantibus Dominicis.
CAP. XXX. De Adventu Domini.
CAP. XXXI. De evangelio, Cum appropinquaret.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.